The Optimates and Populares

 

in senātū Rōmānō erant duo factiōnēs - optimātēs et populārēs. ab factiōnibus in Cīvitātibus Americae Foederātīs differunt. factiōnēs variīs lēgibus favent, quae inter sē repugnant. item senātōrēs ūnō in factiōne nōn semper manēbant. senātor aliō tempore poterat esse optimās, aliō tempore populārīs. senātōrēs nam sua maximē dēsīderābant.

 

optimātēs (aut bonī) nōbilibus favēbant et dīvitibus studēbant. “senātus,” crēdunt, “potentiam maximam habet. nōbilēs sciunt quid sit bonum Reī Pūblicae.” optimātēs Rem Pūblicam esse immūtātam crēdēbant. populārēs populō (post sē) favēbant. populārēs colōniās et annōnam et omnibus cīvitātem et novās dē agrīs lēgēs dēsīderābant. populārēs potentiam in comitiīs habēbant, ubi cīvēs conveniēbant.

 

ōlim erat inter optimātēs et populārēs violentia. duo frātrēs, Tiberius et Gāius Gracchus, erant Tribūnī Plēbīs. Tiberius novās dē agrīs lēgēs dēsīderābat, quod senātōrēs multōs agrōs sibi capiēbant. Tiberius ab collēgā Octāviō, quī obstābat, etiam imperium abrogāvit. optimātēs ergō summā cum īrā Tiberium (populārēsque) petīvērunt. in pugnā senātōrēs īrātī Tiberium necāvit. īdem Gāius dēsīderat, et eadem mors ad eum venit.

 

hoc initium in urbe Rōmā cīvīlis bellī fuit.

 

Text originally written by Sean Minion

The Pericles Group Foundation
The Pericles Group Foundation
501(c)(3) Nonprofit

The content here is free — and we'd like to keep it that way.

This site is a public-good resource for Latin students and teachers everywhere. There are no paywalls, no ads, and no logins required.

If the materials have been useful to you, please consider making a donation to support its continued development.

♡ Donate