The House of Priam

 

postquam Heculēs urbem oppugnāvit, Priamus Trōiam regēbat. multās gāzās et pecūniam et uxōrēs habēbat. Hecuba tamen praestat, quod erat rēgīna Trōiāna. Hecuba multōs līberōs cum Priamō habēbat. Priamus quidem quiquāginta fīliōs fīliāsque habēbat. paucī tamen inter līberōs praestant:

 

Helenus et Cassandra erant vātēs, quī futūra spectāre poterant. Dēiphobus erat in proeliō fortīs, quī mīlitēs dūcit. Polyxena erat novissima et pulcherrima fīlia. Hector erat potentissimus Trōiānōrum, quī urbem semper dēfendit. nōtissimus inter fīliōs fīliāsque erat Paris, quod tōtam familiam et urbem et patriam dēlēvit. multī quoque eum ‘Alexandrum’ nōmināvērunt.

 

Hecubā, dum īnfantem Paridem in uterō gerit, somnium malum accēpit. in somniō nōn īnfantem genuit, sed flammās. illae flammae tōtam urbem cōnsūmpsit. vātēs dē īnfante monēbat, quī ad Trōiam ruīnam ferret. Priamus et Hecuba erant trīstēs, sed ruīnam ob īnfantem timēbant. Priamus enim mīlitēs in monte īnfantem relinquere iussit. fātum tamen superāre poterant.

 

Text originally written by Sean Minion

The Pericles Group Foundation
The Pericles Group Foundation
501(c)(3) Nonprofit

The content here is free — and we'd like to keep it that way.

This site is a public-good resource for Latin students and teachers everywhere. There are no paywalls, no ads, and no logins required.

If the materials have been useful to you, please consider making a donation to support its continued development.

♡ Donate