Bellum Pūnicum Prīmum
bellum Pūnicum prīmum inter Rōmānōs et Carthāginiēnsēs annīs 490–513 AUC (264–241 BCE) gestum est. hoc bellum longum et crūdēle fuit. per vīgintī trēs annōs duae gentēs dē Siciliā certāvērunt.
prīmō Rōmānī in terrā bene pugnāvērunt. Hierōnem, rēgem Syrācūsārum, superāvērunt, et ille socius populī Rōmānī factus est. deinde Rōmānī Agrigentum, oppidum māgnum Carthāginiēnsium, cēpērunt. sed Carthāginiēnsēs mare regēbant, quod multās et validās nāvēs habēbant. Rōmānī autem paucās nāvēs habēbant.
Rōmānī igitur novam classem fēcērunt. multās nāvēs celeriter aedificāvērunt. sed mīlitēs Rōmānī artem nāvigandī nōn bene sciēbant. annō 494 AUC (260 BCE), cōnsul Gnaeus Cornēlius Scīpiō cum septemdecim nāvibus ad īnsulās Liparās nāvigāvit. Carthāginiēnsēs autem cum vīgintī nāvibus noctū vēnērunt et nāvēs Rōmānās in portū cēpērunt. Rōmānī, quod artem pugnandī in marī nōn habēbant, sē dēfendere nōn potuērunt. hostēs cōnsulem ipsum cēpērunt. Rōmānī posteā eī cognōmen "Asina" dedērunt, quod tam facile captus erat.
sed paulō post, alter cōnsul, Gāius Duilius, cum reliquā classe Carthāginiēnsēs prope Mylās superāvit. haec prīma victōria Rōmāna in marī fuit.
posteā Rōmānī mīlitēs in Āfricam mīsērunt, sed Carthāginiēnsēs eōs vīcērunt. tempestātēs quoque multās nāvēs Rōmānās frēgērunt. Rōmānī tamen novās nāvēs semper faciēbant. bellum in Siciliā diū sine fīne manēbat.
tandem, annō 513 AUC (241 BCE), Rōmānī novam classem iterum fēcērunt et Carthāginiēnsēs in proeliō māgnō prope īnsulās Aegātēs superāvērunt. Carthāginiēnsēs, bellō fessī, pācem petīvērunt. Carthāgō Rōmānīs multam pecūniam dedit et Siciliam trādidit. Rōmānī Siciliam prīmam prōvinciam suam fēcērunt.