feminae Sabinae captae sunt!

 

prope Rōmam in Latiō erat oppidum. Sabīnī erant populī quī in hōc oppidō habitābant.

 

Rōmulus omnēs Sabīnōs invitāvit quod cōnsilium habuit. Rōmulus fēminās Sabīnās capere voluit quod Rōmānī fēminās in urbe nōn habuērunt. necesse erat Rōmānīs familiās multās facere. atque Rōmulus Sabīnōs ad convīvium invitāvit. Sabīnī invītātiōnem Rōmulī accēpērunt et mox Rōmam cum uxoribus fīliiabusque advēnērunt.

 

erat convīvium et tunc Rōmulus ludōs adnūntiāvit. inter lūdos, Rōmulus manum movit et sīgnum dedit. Rōmānī virī Sabinās fēminās puellāsque capere incipiēbant. virī Sabīnī arma nōn habuērunt et fēminās suās defendere nōn potuērunt.

 

fēminae erant tristēs sed Rōmulus eās legere virōs iussit. fēminae reluctanter fatam suam accēpērunt et cum virīs Rōmānīs in matrimoniō sē iūnxērunt. rēx Caenīnae (Caenīna erat oppidum parvum prope Sabīnōs), quī erat amīcus Tatiī (Tatius erat rēx Sabīnōrum), erat iratus et impetum fēcit. Rōmānī tamen erant fortēs et agrōs suōs defendērunt. in proeliō, Rōmulus regem necāvit.

 

mox Sabinī contra Rōmānōs pugnāre incēpērunt. rex Tatius exercitum Sabinum dūxit et cōnsilium fēcit. Tarpēia (fēmina Rōmāna), fīlia Spuriī Tarpēiī, aureum monile habere voluit et rex Tatius aureum monile Tarpēiae offerēbat. unā nocte, Tarpēia portās urbis aperuit et Sabīnī multī urbem intravērunt.

 

Sabīnī tamen nōn Tarpēiae aureum monile dedērunt; Sabīnī Tarpēiae mortem dedērunt. multī Sabīnī scutīs suīs Tarpēiam verberābant. Sabīnī tunc corpus Tarpēiae iēcērunt ā saxō, quod Rōmānī postmodo nomen “Saxum Tarpeium” dēdērunt. Rōmānī postmodo virōs malōs ā Saxō Tarpeiō iēcērunt.

 

nunc Sabīnī mīlitēs arcem tenuērunt et diē postero Rōmulus impetum fēcit. dum pugnābant, fēminae Sabinae in proelium festināvērunt inter Rōmānōs Sabinōsque. Sabinī erant patrēs suī et Rōmānī erant maritī suī atque fēminae Sabinae omnēs ōrābant. clāmābant, “nōs sumus fīliās Sabīnōrum et uxōrēs Rōmānōrum. necesse est omnibus bellum cessāre.”

 

Rōmānī virī verba fēminārum audīvērunt. Sabīnī virī verba fēminārum audīvērunt. itaque ambō exercitūs arma sua dēposuērunt. erat pax inter Rōmānōs Sabīnōsque.

 

Sabīnī nunc in colle Capitolinō habitāvērunt quod prope fīliās suās esse voluērunt. quinque annōs Rōmulus Tatiusque Rōmam regnābant. postquam mortem Tatiī, Rōmulus sōlus iterum Rōmam regnābat.