Aeneas et Latinus

Aenēās Cumās ā regiō Plutōnis rēvēnit et tunc Latium iter fēcit. Aenēās per Rīvum Tiberim navigābat et multōs collēs spectābat. in Latiō Latinī habitābant. rēx Latīnus Latīnōs regēbat. ā nave Aenēās desiluit et regī Latīnō appropinquāvit. Rēx Latīnus laetē Aenēan salutāvit.

 

“salvē,” inquit Latīnus, “unde tū vēnistī? tūne es aliēnus?”

 

Aenēās respondit, “ita; mihi nōmen est Aenēās. vēnī ā Trōiā quod Graecī urbem meam oppugnābant. uxor mea, Creūsa, in urbe periit et pater meus, Anchisēs, in itinere periit. modo fīlius, Ascanius, et comitēs paucī sunt vivī. necesse est nobis habere parvam terram quod debemus novam urbem condere.”

 

Latīnus erat stupefactus. olim oraculum eī dīxit, “in futurō aliēnus, quī in Trōiā habitābat, Latium vistābit. debēs eī in matrimoniō fīliam tuam, Laviniam, dāre.” Latīnus anteā Laviniam bellātorī maximō, Turnō, dāre voluit. Turnus erat rēx Rutilōrum et in terrā proximā habitābat. Turnus erat herōs fortior quam Achillem! Latīnus nunc Laviniam Aeneae dāre voluit.

 

Latīnus exclamāvit, “Aenēās, tu es heros maximus. volō Laviniam tibi dāre quod erit uxor optima! ita, volō quoque tibi terram prope Latinum dāre et licet tibi novam urbem condere.”

 

Aenēās erat laetus quod iter Trōiānōrum erat cōnfectum. Iuno tamen nōn erat laeta. spectābat Latīnum et Aenēan et tunc Ālectō vocāvit. Ālectō erat Furia. Ālectō ad Amatam, uxorem regis Latinī, visitāvit et coēgit eam odere Aenēān. Ālectō tunc Turnum visitāvit et eī dē Aenēā Laviniāque dīxit. Turnus nunc erat iratissimus! Ālectō Turnum et Rutilōs ad bellum gerendum incitāvit.

 

Turnus exercitum suum collegit et clamābat, “Aenēās, barbarus, uxorem meam cēpit! necesse est nobis Aenēān nēcāre!” Rutilī laetī exclāmābant. Rutilī ad bellum īre volēbant. Rutilī Latīnum vincere volēbant.

 

Ascanius interim in silvā erat. spectāvit cervam et cervam interfecit. eheu! cerva erat sacra regī Latinō. Latinī virī cervam mortuam vidērunt et erat anxiī.

 

Latinī tunc ad regem Latinum cucurrērunt quod bellum gerere contrā Aenēan volebat. Rex Latinus nolēbat bellum gerere et in cubiculum suum iit. Amata, uxor Latinī, volēbat bellum gerere. Amata Latinōs militēs arma capere iussit. Latinī militēs laetī arma sua cēpērunt et ad agrōs festināvērunt. Latinī bellum amābant!

 

Turnus, Rutulī, Latinī et multī Italī ad bellum gerendum contra Troianōs advenērunt. Turnus Aenēan interficere et Laviniam recipere volēbat.

 

Word Count: 360