Bellum Troianum I

 

Menelāus frātrem suum vīsitāvit. suus frater erat rēx Agamemnōn. Agamamenōn Mycēnā habitābat. Agamemnōn Mycēnam regnābat. Agamemnōn erat irātus quod Menelāus omniaParide narrābat.

 

Achilles and Ajax engaged in a game, c. 540–530 BC, Vatican Museumsrēx Agamemnōn omnēs hēroēs in Graeciā vocāvit. multī hēroēs Mycēnam in nāvibus magnīs advēnērunt.

 

Ulixēs adfuit. nōmen Ulixī in linguā Graeciā est Odysseus. Ulixēs Ithicam regnābat. Ulixēs infantem filium, Tēlemachum, habuit. uxor Ulixis erat Pēnelopa.

 

Diomēdēs adfuit. Diomēdēs erat iuvenissimus rēx Graecus

Āiax adfuit. Āiax erat fortissimus altissimusque Graecus.

Idomeneus adfuit. Idomeneus Cretā habitābat et militēs multōs habuit.

Nestor adfuit. Nestor erat rēx veterrimus et Pylum regnābat.

 

Menelāus erat laetus quod omnēs hēroēs prō gloriā pugnāre dēsīderābant.

 

Agamemnōn magnum exercitum parābat et mox tempus erat ad urbem Trōiam nāvigāre. Agamemnōn autem in silvā ambulābat et cervam sacram conspēxit. cervam necāvit et statim dea Diāna erat irātissima! cerva erat sacra Diānae! Diāna ventōs omnēs cēpit atque nāvēs Graecī ad urbem Trōiam nāvigāre nōn poterant.

 Iphigenie (1862) by Anselm Feuerbach

Agamemnōn ōrāculum vīsitāvit. ōrāculum Agamemnōnī dīxit, “dea Diāna est irāta quod tū cervam suam nēcāvistī. necesse est tibi sacrificāre fīliam tuam, Īphigenīam!”

 

Agamemnōn erat tristis quod nōn dēsīderābat fīliam suam sacrificāre. Menelāus ad Agamemnōnem ambulāvit et Agamemnōnī persuāsit. Agamemnōn reluctanter fīliam suam, Īphigenīam, sacrificāvit sed nunc Agamemnōn erat tristissimus. Graecī autem potuērunt ad urbem Trōiam nāvigāre et Menelāus erat laetus quod nunc Helenam invenīre poterat. Graecī ad Trōiam celeriter navigāvērunt.

 

Graecī mīlitēs contrā Trōiānōs mīlitēs fortiter pugnāvērunt sed Trōiānī urbem suam dēfendēbant. decem annōs Graecī urbem oppugnābant et decem annōs Trōiānī urbem dēfendēbant.

 

Graecī mīlitēs prope urbem sedēbant sed urbem capere nōn poterant.

 

Achilles' surrender of Briseis to Agamemnon, from the House of the Tragic Poet in Pompeii, fresco, 1st century AD, now in the Naples National Archaeological MuseumAgamemnōn erat irātus et mox contrā Achillem pugnābat. Achillēs tunc in bellō pugnāre nōn dēsīderābat quod Agamemnōn puellam Achillis cēpit. Achilleus erat iratissimus et Agamemnonem necāre voluit.

 

sine Achille, Graecī Trōiānōs vincere nōn poterant.

 

hērōs Trōiānus, Hector, quī erat fīlius Priāmī, mīlitēs Trōiānōs in proeliō ducēbat. Hector erat fortissimus Trōiānōrum et multōs Graecōs necāvit.

 

Hector reppulit mīlitēs Graecōs ad navēs prope litora. Hector nunc erat cōnfīdēns. Agamemnōn et aliī Graecī hēroēs erant territī et orābant Achillem ad pugnam redīre. Achillēs tamen ad pugnam redīre noluit.

 Battle at the ships, on a Roman-era sarcophagus, 225–250 AD

Patroclus, amicus Achillis, Trōiānos timēbat et dē Graecīs dēspērābat. mīlitēs Trōiānī iam nāvēs Graecās incendēbant.

 

Patroclus Achillem vocāvit et dīxit, “Achillēs, dēbēs iram tuam dēponere. necesse est tibi Graecōs adiuvāre! Hector multōs amīcōs nēcāvit!”

 

Achillēs respondit, “minime. cūr ego debeō Agamemnōnem adiuvāre? Agamemnon est saccus vinī! tū tamen debēs Graecōs adiuvāre. defendē navēs sed nolī oppugnāre Hectorem et nolī oppugnāre urbem. cape arma mea quod arma mea sunt optima.

 

atque Patroclus arma Achillis gerēbat et mīlitēs in proelium dūcēbat. omnēs Graecī gaudēbant quod putābant Patroclum Achillem esse. omnēs Trōiānī timēbant quod putābant Patroclum Achillem esse.

 

Trōiānī celeriter ad urbem fugiēbant et nunc omnēs Graecī erant tutī. Patroclus tamen voluit Hectorem necāre et celeriter ad Hectorem cucurrit.

 

Hector autem parātus erat. Hector sē vertit et hastam ad Patroclum iēcit. hasta Hectoris Patroclum transfīxit et Patroclus ad terram cecidit. Patroclus erat mortuus.

 

Achillēs nunc erat irātissimus quod Hector amīcum suum nēcāvit.

 

Achillēs voluit Hectorem nēcāre.

 The body of Patroclus is lifted by Menelaus and Meriones while Odysseus and others look on (Etruscan relief, 2nd century BC)

Word Count: 488