Fabula Herculis
Labōrēs I-III
ōrāculum Herculem ad Eurystheum mīsit. nunc necesse erat Herculī labōrēs prō rēge agere. rēx Eurystheus dīxit, “Herculēs, mihi duodecim labōrēs cōnficere dēbēs. necesse est tibi Nemeaeum leōnem interficere et mihi pellem suam dāre.”
Herculēs ad leōnem ambulāvit et leōnem magnum spectāvit. Herculēs temptāvit sagittās ad leōnem ēmittere. ēheu! sagittae leōnem nōn vulnerāvērunt! Herculēs nunc erat cōnfūsus. nūllum tēlum trānsfīgere pellem leōnis poterat!
Herculēs igitur cōnsilium cēpit. baculum in manū dextrā tenēbat et caput leōnis verberābat. Nemeaeus leō erat cōnfūsus, et tum Herculēs in tergum saliit. leō edere Herculem nōn poterat! tum Herculēs leōnem strangulāvit. Herculēs nunc erat vīctor!
Herculēs leōnem ad Eurystheum portāvit, sed rēx Eurystheus erat territus! rēx ā Hercule fūgit, et Herculēs erat laetus quod nunc habēbat novum pallium. nunc Herculēs semper pellem leōnis gerēbat, et pellis Herculem dēfendere poterat.
mox Eurystheus revēnit et dīxit, “Herculēs, nunc Lernaeam hydram interficere dēbēs. Lernaea hydra multa capita habet. hydra quoque est venēnāta.” Herculēs erat territus quod audīvit dē capitibus hydrae. sed haec hydra erat difficilis: ubi Herculēs ūnum caput amputāvit, statim duo capita appārēbant. Herculēs igitur cōnsilium novum cēpit.
Herculēs nepōtem suum, Iolāum, vocāvit et facem eī dedit. Herculēs caput amputāvit et Iolāus facem in vulnere posuit. iterum Herculēs caput amputāvit et iterum Iolāus facem in vulnere posuit. tandem Herculēs caput fīnāle immortāle amputāvit atque sub saxō magnō posuit. iterum Herculēs erat vīctor! Herculēs quoque sagittās suās in sanguine hydrae posuit, quod sagittās venēnātās habēre dēsīderābat.
Herculēs ad Eurystheum revēnit. Eurystheus dīxit Herculī, “habeō tertium labōrem tibi. necesse est tibi invenīre et capere cervam Ceryneam. ego dēsīderō cornua cervae quod cornua sunt aurea.”
Herculēs tamen erat cōnfūsus: dēbet cervam capere quod rēx cervam dēsīderat, sed nōn dēbet cervam capere quod cerva est sacra Diānae. multōs diēs Herculēs cervam Ceryneam quaerēbat. Herculēs tandem cervam in silvīs cōnspēxit et sagittam ad cervam mīsit. ille hērōs tunc cervam sustulit et in tergō suō portābat. Herculēs per silvās ambulābat, sed mox Diāna eum invēnit. dea dīxit, “cūr tū habēs cervam meam sacram? sum īrāta!”
Herculēs respondit, “ita vērō, dea. intellegō: tū es īrāta. necesse est mihi duodecim labōrēs rēgī perficere, et ille rēx cervam tuam dēsīderat. ego cervam ad rēgem portābō. rēx cervam vidēbit. tum ego cervam līberābō. ego prōmittō.”
atque Herculēs cervam ad rēgem portāvit et statim cervam līberāvit. Diāna nunc erat laeta. Eurystheus quoque erat laetus quod nunc cervam vidēre poterat.
Labōrēs IV-VI
Eurystheus iterum labōrem Herculī dedit. dīxit, “Herculēs, habeō quārtum labōrem tibi. nunc ad Montem Erymanthum ambulāre dēbēs et aprum magnum vīvum capere dēbēs.” atque Herculēs ad Montem Erymanthum ambulāvit, quod necesse erat sibi aprum magnum capere.
mōns Erymanthus erat mōns altus et nivem multam in vertice habuit. Herculēs aprum petīvit et aper ad verticem montis fūgit. aper autem nōn bene in nive ambulāre poterat. mox aper erat fessus et ad terram cecidit. Herculēs aprum magnum capere poterat, sed ubi rēx Eurystheus aprum magnum vīdit, rēx in urnā magnā sē cēlāvit! Herculēs rīsit, quod Eurystheus erat territus!
mox Eurystheus ex urnā exiit. rēx Eurystheus amīcum, rēgem Augēam, habēbat. rēx Augēās stabula magna habēbat et multī equī in stabulīs habitābant. numquam rēx Augēās stabula pūrgāvit atque stabula erant sordidissima! ēheu! rēx Eurystheus dīxit, “Herculēs, dēbēs stabula magna Augēae pūrgāre! hic est quīntus labor tuus!”
Herculēs erat trīstis quod nōn poterat stabula pūrgāre. Minerva tamen ad Herculem advēnit et eum adiuvābat. Herculēs duōs rīvōs movēbat et multa aqua per stabula fluēbat! nunc stabula erant nōn iam sordida.
tum Eurystheus dedit sextum labōrem Herculī. dīxit, “sunt malae avēs prope lacum Stymphālium. tū dēbēs ad lacum Stymphālium īre et tū dēbēs avēs interficere.” Herculēs erat territus quod avēs pennās ēmittere poterant et quoque hominēs edēbant. Herculēs autem sagittās venēnātās habuit. Herculēs ad lacum Stymphālium ambulāvit et avēs quaesīvit. Herculēs in arbore sē cēlāvit et sagittās ad avēs ēmittēbat. Herculēs omnēs avēs interfēcit et nunc Eurystheus erat laetus. sīc Herculēs sex labōrēs perfēcit, sed adhūc sex labōrēs remanēbant.
Labōrēs VII-IX
Herculēs sex labōrēs in Graeciā perfēcit. tum rēx Eurystheus Herculem extrā Graeciam circum tōtum mundum mīsit. prīmus Eurystheus Herculem trāns mare ad īnsulam Crētam mīsit, quod taurum magnum vidēre dēsīderāvit. Herculēs in nāvem saliit et ad īnsulam Crētam nāvigāvit. mox ille taurum magnum invēnit et celeriter taurum cēpit. ille fortis hērōs ad Graeciam revēnit et taurum Eurystheō dēmōnstrāvit. Eurystheus erat laetus et statim Herculēs taurum līberāvit. taurus magnus ad Marathōnem ambulāvit.
nunc Eurystheus novum labōrem Herculī habuit. rēx Diomēdēs, quī in Thrāciā habitābat, equōs magnōs habuit. hī equī saepe hominēs edēbant! dī immortālēs! Eurystheus dīxit Herculī, “necesse est tibi ad Thrāciam īre et equōs magnōs capere!” Herculēs erat territus quod hī equī hominēs edēbant.
Diomēdēs multōs custōdēs prope equōs posuit. custōdēs erant fortēs, sed Herculēs celeriter custōdēs superāvit. Diomēdēs autem clāmōrem magnum audīvit. Diomēdēs Herculem interficere temptāvit, sed Herculēs erat fortissimus! Herculēs celeriter rēgem interfēcit et tunc corpus Diomēdis equīs dēdit. ecce! equī corpus Diomēdis edērunt, sed mīrābiliter equī nōn iam hominēs edere dēsīderāvērunt! Herculēs nōn iam erat in perīculō. Herculēs equōs ad Eurystheum dūxit et nunc Eurystheus equōs novōs habuit. hic erat octāvus labor.
fīlia Eurystheī, Admeta, zōnam pulchram rēgīnae Amāzoniae cupiēbat. zōna erat pulcherrima antīquaque. rēgīna Amāzonia erat Hippolyta et in Asiā habitābat. omnēs Amāzoniae erant fēminae! Eurystheus fīliam suam laetam facere dēsīderābat. Eurystheus dīxit Herculī, “necesse est tibi ad Asiam īre.” Herculēs amīcōs suōs vocāvit et omnēs hērōes ad Asiam nāvigāvērunt. in Asiā Herculēs et amīcī suī contrā Amāzoniās pugnābant. Herculēs tandem contrā rēgīnam pugnāvit. erat bellum longum, sed Herculēs Hippolytam superāvit et zōnam pulchram cēpit. Herculēs ad fīliam Eurystheī revēnit et zōnam pulchram puellae dēdit. Admeta erat laeta quod nunc zōnam novam habuit! hic erat nōnus labor.
Labōrēs X-XII
rēx Eurystheus iterum erat īrātus quod Herculēs semper labōrēs cōnfēcit. ille Herculem spectāvit et dīxit, “Herculēs, mōnstrum Gēryon vaccās magnificās habet. illās vaccās habēre dēsīderō. necesse est tibi illās vaccās capere!”
Herculēs gemuit et ad īnsulam Erytheiam iter fēcit. necesse erat Herculī trāns harēnam Libycam ambulāre, et Herculēs erat īrātissimus! Herculēs erat valdē calidus et īrātus. Herculēs sagittam ad sōlem mīsit! deus sōlis Herculem spectāvit, Herculem laudāvit, et currum aureum Herculī dēdit. Herculēs ad īnsulam Erytheiam nāvigāvit.
in īnsulā Herculēs canem magnum spectāvit. canis Gēryonis erat mōnstrum et duo capita habuit. Herculēs baculum in manū dextrā tenēbat et ferōciter canem verberāvit. Herculēs canem Gēryonis interfēcit.
Gēryon clāmōrem audīvit et ad Herculem currēbat. Herculēs erat stupefactus quod Gēryon erat mōnstrum horribile. Gēryon habuit tria corpora, tria capita, sex bracchia, et sex crūrēs. Gēryon in manibus trēs hastās et trēs clipeōs tenēbat. erat difficile Herculī contrā Gēryōnem pugnāre, atque Herculēs arcum suum tenēbat. Herculēs tunc sagittam venēnātam ad Gēryōnem mīsit. sagitta venēnāta frontem Gēryōnis trānsfīxit et ad terram Gēryon cecidit. Gēryon erat mortuus.
Herculēs ad Eurystheum revēnit et vaccās Eurystheō dedit. Eurystheus Herculī labōrem ūndecimum dedit. necesse erat Herculī invenīre et rapere māla Hesperidum. Herculēs erat īrātus quod locum Hesperidum nōn sciēbat. cōnsilium cēpit et Nereum, senem maris, quaerēbat, quod Nereus dē hortō Hesperidum sciēbat. Nereus locum hortī Herculī narrāvit.
itaque Herculēs ad hortum Hesperidum iit, sed māla capere nōn poterat. ad Atlantem ambulāvit et dē mālīs rogābat. Atlās, quī mundum in umerīs tenēbat, respondit, “possum māla capere, sed, ēheu, necesse est mihi mundum tenēre. fortasse tū potes mundum tenēre et ego māla capiam?”
Herculēs dīxit, “certē,” et accēpit mundum ab Atlante. mundus erat gravis, sed Herculēs poterat mundum tenēre. Atlās māla ab hortō cēpit, sed nōn dēsīderāvit mundum ab Hercule recipere. Herculēs erat trīstis et nōn dēsīderāvit in aeternum mundum tenēre. Herculēs cōnsilium cēpit et Atlantem dēcēpit. Herculēs dīxit, “ēheu! pallium meum lāpsum est! necesse est mihi pallium meum movēre. potesne mundum recipere brevī tempore? ego mundum recipiam.”
Atlās recēpit mundum, sed Herculēs tunc māla cēpit et ab Atlante fūgit! Atlās erat trīstis quod iterum mundum tenēre erat necesse. Herculēs erat laetus quod nunc māla Hesperidum habuit! Herculēs ad Eurystheum revēnit.
Eurystheus rīdēbat et labōrem terminālem Herculī dedit. necesse erat Herculī ad terram mortuōrum īre et canem Plūtōnis, Cerberum, capere. Mercurius auxilium Herculī dedit et Herculem per terram mortuōrum dūxit. Herculēs Cerberum superāvit et in tergō suō ad rēgem Eurystheum portāvit. rēx Eurystheus erat territus, sed nunc Herculēs cōnfēcit omnēs labōrēs.
Herculēs nunc erat immortālis! Herculēs nunc in Monte Olympō habitābat.