Rōmulus Remusque
postquam Faustulus puerōs, Rōmulum Remumque, uxōrī portāvit, pāstor iuvenēs dē vītā pāstōrālī docuit. virī malī saepe omnēs agricolās vēxāvērunt et bona rapuērunt.
Rōmulus Remusque īrātī erant et in virōs malōs impetum fēcērunt. Rōmulus Remusque virōs malōs reppulērunt, bona virōrum malōrum cēpērunt, et tum iuvenēs praedam inter agricolās dīvidēbant.
ūnō diē virī malī, lātrōnēs, rediērunt et in agrōs Numitōris impetum fēcērunt. Rōmulus Remusque cum lātrōnibus pugnāvērunt. in pugnā tamen pāstōrēs Numitōris vēnērunt et Remum cēpērunt. pāstōrēs putāvērunt Remum esse ūnum ex lātrōnibus. pāstōrēs Remum ad rēgem Amūlium trāxērunt. pāstōrēs dīxērunt, "invēnimus hunc virum in agrīs Numitōris. ille in agrōs impetum fēcit et bona rapuit."
Amūlius erat īrātus et dedit Remum Numitōrī ad supplicium. Remus nunc erat servus sed Numitor nōn cognōvit Remum. sed Numitor diū cum Remō dīxit et tandem cognōvit Remum esse fīlium fīliae suae, Rēae Silviae. Numitor erat laetus quod nepōs vīvēbat.
Faustulus enim ōlim invēnerat puerōs prope flūmen et sciēbat eōs esse fīliōs Rēae Silviae. nunc Faustulus dīxit Rōmulō omnia dē Amūliō et Numitōre et Rēā Silviā. Rōmulus frātrem suum adiuvāre voluit. Rōmulus agricolās multōs vocāvit et tum in rēgem Amūlium impetum fēcit. Remus quoque amīcōs vocāvit et frātrem suum adiuvāvit. Rōmulus Remusque Amūlium necāvērunt et tandem Numitor erat rēx iterum.
post mortem Amūliī, Rōmulus Remusque condere urbem cōnstituērunt. necesse erat condere urbem in eōdem locō ubi lupa eōs invēnerat — prope flūmen Tiberim.
quod geminī erant, incertum fuit uter nōmen novae urbī daret et in urbe rēgnāret. fortasse necesse erat Rōmulō Remōque auguria spectāre. Remus sex vulturēs super collem Aventīnum vīdit et super collem Palatīnum Rōmulus duodecim vulturēs vīdit. mox frātrēs inter sē pugnāvērunt. Remus trāns mūrōs Rōmulī saliit et statim Rōmulus frātrem suum necāvit.
tum Rōmulus haec verba dīxit: "sīc pereant omnēs quī trānsilient mūrōs meōs."
nunc Rōmulus erat rēx urbis suae. appellāvit urbem novam nōmine suō: Rōma. Rōmulus lēgēs multās populō dedit. mox multī hominēs urbem novam intrāre dēsīderāvērunt. rēx Rōmulus asylum hīs hominibus dedit.
postquam multī hominēs urbem intrāvērunt, Rōmulus centum senātōrēs creāvit. saepe hī virī "patrēs" appellātī sunt. paucae autem fēminae in urbe erant. necesse erat Rōmulō fēminās capere.
Rōmulus cōnsilium cēpit. erat urbs prope Rōmam et haec urbs habēbat multās fēminās puellāsque. Rōmulus Sabīnōs ad urbem suam invītāvit...