(Episode 18.2.a Mission Assist HUD)

>in forō Romānō, 121 BCE<

 

“Rellow Fomans,” tandem clāmat vir in rōstrīs. “ramīcī Ōmānī!"

 

“Oops,” inquit Sinistrus. “meā culpā illud erat.” mundus universus valdē segnis repentē fit, deinde sē movēre dēsinit. deinde omnia in mundō circum vōs retrorsus dēcēdunt paucīs mōmentīs, ac sē movēre iterum incipiunt.

 

"amicī Romānī!" clāmat Gaius Gracchus. "venit Opimius cum malignīs suīs. libertātēs vestrās delēre volēbant illī, cum potentiam dēsīderārent, et nunc vōs verē vulnerāre volunt! mēcumne stāre vultis? antea lībertātēs vestrās semper servabātis, cum fortēs essent illae in diēbus antiquīs. cum potentēs illās rapere dēsīderāvissent, tamen lībertātēs vestrās servavistis! illās nunc servāre vultis?"

 

"stāmus!" clāmant dimidium fortasse turbae, sed aliquis prope vōs clamat in contrāriō, "donant immunitātem!"

 

Gracchus appāret sē sentīre in perīculō esse, sed sē recuperat quādam gratiā,  simulāns sē nōn respondēre clāmōribus "immūnitās! immūnitās!"

 

"verum est Opimium sociōsque eius dīxisse sē immūnitātem donātūrōs cum mendāces semper essent. sed quid est haec immūnitās? immūnitās quārē? quibus? servīs est haec immūnitās! frater meus scīvit quid verum desiderāvissent--frater meus, vīctor vērus Carthāginis--scīvit dē illō quod dīcunt 'LAPIDEM'. . ."

 

nunc conspicitis aliam turbam, quae clamōribus apparet et maiōr et fortiōr quam turba in quā statis, apprōpinquantem ad forum ē parte fluminis, dēscendēntem inter Palatīnum et Capitolīnum.

 

Sinistrus inquit, "ita? age iterum! nōn dixistis huic plēbī quid dēbuissent agere!"

 

agendum: dīc huic plēbī: quid dēbent agere?