(Episode 18.1.a Mission Assist HUD)

>in oppidō Brigantium, 81 CE<

 

cum proelium dūrum esset, tamen bellātōrēs vōs superavērunt. cum manūs post terga vestra ligavērunt, vōs dūxerunt paene quinque milia passuum per silvās, cum sol sinistrā occideret. utique contendēbātis in partem rēctam.

 

nunc tandem advenītis ad medium oppidī parvī, ubi fortasse triginta casae minorēs sē congregant circum maiōrem casam mediō in oppidō. dubitātiō vestra nōn est quod oppidum sordidum sit--immō verō omnia in oppidō munda vobīs apparent--sed cum prīmum intrāvistis oppidum, ānxiī fuistis cum omnēs habitantēs oppidī exirent, cumque omnēs vōs spectārent. numquam vōs sēnsistis tam intimē spectātos, numquamque vōsmet vīdistīs ut aliēnōs. hī virī mulierēsque līberīque, vultūs albōs flavōsque crinēs habentēs, apparent esse semi-īrātī (fortasse cum Rōmānōs antea vidissent) aut semi-mīrantēs (cum multī līberī in oppidō sē congregārent).

 

intus casā magnā manētis longum tempus antequam vir vetus, unā cum sex iuvenibus sequentibus, intret. unus ē iuvenibus progressus inquit "Rōmānī."

 

verba eius valdē aliena sonant, sed eum potestis utique intellegere.

 

agendum: colloquēns Brigantibus vōs commendē.