(Episode 19.1.a Mission Assist HUD)

>Eborācī, 81 CE<

 

prīmā lūce, Septimus monet ut vōs prīmum contendātis Eborācum et reiungātis sē cum Brigantibus postquam inveniētis illa quae ibī accidunt. Brigantēs amīcī discēdunt nōn procul ē portīs castrōrum legiōnariōrum, vōbīs dīcentēs sē vōs iterum inventūrōs cum incipiātis Signiferum quaerere.

 

Eborācum erat oppidum nōn tam māgnum quam Londinium, sed modus hōrum castrōrum similis erat. poterātis vidēre quō dēberētis īre: castra, vallēs, mīlitēs, et plūrimī Britannī quī olim primitīvī erant rapidē discentēs quae essent commercium negotiumque. cum hī Britannī nōn nimis fēlīcēs appārerent, tamen nōn valdē infēlīcēs appāruērunt. cōgitābātis nōnne haec rēs essent progressae?

 

nōn vidistis ancillam iuvenem quae planē ē Mediterraneīs terrīs vēnerat subīre prope vōs antequam vōbīs dīxit, "mihi sōlum breve mōmentum est, itaque, amābō tē, mē audī diligenter. amīca Salviae sum; sīc dīco quod illa ita bona est: sinit ancillam sē dīcere amīcam, sed verum dēbeō dīcere Salviam mihi amīcam esse. serva sum domō Agricolae; Salvia mē legere docuit, ac mihi mīsit epistulam quae mihi dīxit quid mihi agendum esset: dēbēbam vōs invenīre vōbīsque dīcere patrem illīus vōs mortuōs esse crēdere. Salvia vōs urget: illō factō prōficite! ipsa Salvia vōs crēdit salvōs, nam vōs nōn putat illīus generis quod sīc pereat, sed anxia est dē agendīs vestrīs. mihi nōmen est Eunīcē, et potestis mē invenīre domō Agricolae."

 

deinde properavit ā vōbīs.

 

nunc, dēsinitis cōgitāre dē illīs ēventibus, et cōgitātis dē praesentibus:

 

via ad praetorium vōbīs invenienda est.

 

agendum: vīam vestram ad praetōrium invenī.