(Episode 19.1.b Mission Assist HUD)
>Agricolae in praetōriō, Eboracī, 81 CE<
respōnsūrī Agricolae, cōgitātis dē novissimīs mōmentīs:
putābātis quantō Agricola piissimus atque fidēlissimus vir esset quem umquam occurrissētis. integritās virtūsque ē vultū eius lūcebant, et dissimilitūdō inter hunc ac Salvium non poterat maior esse quam erat. Agricola comiter dīcit legātīs tribūnīsque quae dēbērent agere, et illī plānē eum ut patrem aut etiam deum aspiciēbant. vōs rogābātis in animō num Salvia umquam cupivisset huius fīlia esse; sine patre vōsmet, nōn poterātis vītare similem cupīdinem.
spectābātis Agricolam agentem facilia negōtia mātūtīna cum tribūnīs, comiter rogantem illōs mīlitēs quōmodo compescerent Brigantēs, quaerentem rēs parvam quōmodo mīlēs dēsertor nōn occīdendus esset.
tandem sē ad vōs vertit.
"mihi dīcunt" inquit "Salvium animum advertit illa quae agitis." mōmentum monuit et in oculōs cuiusque vestrum spectābat. "et dīcunt illa acta mīrābilia esse. multa stultitia est hominī in prōvinciīs invenienda. homō--praesertim imperātor--dēbet caput suum rectum servāre. nōn appārētis plānē insānī, itaque vōs sinō agere ut cupitis, sed mihi dīcite--estne necesse mihi nuntium mittere ad Salvium, dīcens vōs hīc adesse?"
parvum lūmen in oculīs Agricolae fortasse erat. scivitne plus quam vōbīs dīxit?
nunc, dēsinitis cōgitāre dē illīs ēventibus, et cōgitātis dē praesentibus:
rogātiō Agricolae vōbīs respondendum est.
agendum: respondē.