(Episode 19.2.b Mission Assist HUD)

>in Forō Rōmānō, 104 BCE<

 

admīrātor appāret nōn tibi crēdere; patriciī tamen quīdam, quī auscultābant, interim apprōpinquāvērunt, cum servīs suīs, et repentē divertunt vōs leniter sed fortiter ad Esquiliās. similēs sunt hī patriciī aetāte inter sēsē--omnēs habent fortasse trīgintā et quinque annōs--et omnēs gerunt eundem vultum gravem. nōluērunt dīcere aliquid, quamquam rogābātis quid agerent.

 

Septimus dīcit, "nōlī animōs sollicitāre. tūtī sumus."

 

eī tandem crēdere constituitis; quippe modo exemplum est.

 

nōn procul in Esquiliīs, dūcunt vōs in vīllam pulchram. mīrābīliter, nōmen "Recentius" ēminet in inscrīptiōnibus in atriō vīllae supra lectum geniāle.

 

trēs patriciī vertunt sē spectantque vōs. iuvenissimus ex illōrum dīcit, "sciendum erat nōbīs quī vōs essētis. dīcēbātis ē scientiā mīrābīli quae in Romā fūtūra essent, et numerī tuī et sexūs tuī compōnunt fābulīs; vir vetustior, lūcēns mīrābīli lūmine rem confirmat. sum Publius Recentius Bellator; hī Secundus Aemilianus" (nunc conspicitis lūmen nitidum) "et patruēlis meus Gnaeus Recentius Amorōsus sunt."

 

nunc trēs matrōnae intrant ātrium ex implūviō. "sumus sorōres Publiī, Recentiae fīliae Publiī Recentiī Bellātōris Africānī. eram, appellāta Prīma, quae dīxī hīs virīs quōmodo invēnirēmus hodiē."

 

"quī estis?" dīcit Secundus, praesertim spectāns ad Septimum, "et scītisne ubī Lapis Saeculōrum sit?"

 

agendum: respondē.