(Episode 15.3.a Mission Assist HUD)

>in vīllā Septimī, in Britanniā, 81 CE<

 

Septimus "dēbēmus" anxiē inquit "scīre cōnsilia Salviī, ac necesse est nōbis plēnē cōgnōscere illa quae Salvius scit. quoque necesse est nōbis cōgnōscere illa quae Salvius putat certē scīre, dē Cogidubnō rēge, atque dē hōc Sīgniferō."

 

cōgitat sēcum breve tempus, deinde vōs amīcē spectat.

 

"animus meus dīcit vōs dēbēre epistulam scrībere. deinde egō epistulam portō ad villam Salviī. epistula dēbet dīcere vōs māgnoperē dēsīderāre Salvium vidēre. dēbētis facere epistulam mīrābilem et aliēnam. Salvius dēsīderābit scīre nuntia quae putat vōs habēre, atque fortasse ostendēbit nuntia quae ipse habet.

 

agendum: epistulam scrībē.