(Episode 27.1.b Mission Assist HUD)
>Theatre of Pompey, 83 CE<
ut appāret, hic Salvius vōbīs nōn crēdet. "nōn," inquit, "nōn illud est. nōscō vōs. vocābō cōnsōbrīnum meum, et discam quis sītis. . ."
mox sē vertet ad aliōs Salviōs Cilniōsque et "manēte!" dīcet, ut apparet. "hī iuvenēs. . ."
sentitis rem familarem, sicut mox sūgēmini per avēnam in alterum, dismillimum locum. vērē, post omnes aliēnās rēs cum Sinistrō, non certī estis, sed paene iūcundum est. vōsne tandem dēlectābunt haec fractūrae mundī?
quidquid id est, hoc exemplum est turbidissimum, quia iacētis in cumulō in aedē quae certē non facta est ut hominēs ibi iaceant in cumulīs. fortasse sit aedes glōriōsissima ēlegantissimaque quam umquam vidistis aut umquam vidēbitis. Sinistrus super vōs stat, ponēns digitum ad labra. ergō vōsmet nōn movētis et tacitē solvitis vōs ab vōbīs. cum hoc actum est, intellegitis vōs nōn vīdīsse initium scaenae quae agitur prope medium trīclīnium ingēns, cuius prope ūnum mūrum adestis.
prope vōs tamen est vir togātus. hic sē cēlat post columnam, tenēns pūgiōnem contrā thōrācem eius modō ūnīus quī deorsum pūgiōnem in aliquem merget.
in mediō trīclīniō est alter vir, ingentissimus, et turbidus, gerēns togam ornatiōrem (fortasse togam ornatissimam umquam vidistis) dormiēns vultū in pulvīnō in lectō. omnia putātis intellegere: vir in tenebrīs dormientem interficiet, pugiōne in tergō positō.
meditātiō vestra et virī tenentis pugiōnem subito āvertitur ā voce Salviae, post vōs.
"quid accidit?" rogat voce parvā. "ubi sumus?"
vir dormiēns subito expergiscitur. vir tenēns pugionem, stupefactus, sē vertit ā Salviā ad vōs et Sinistrum, ad virum nōn dormientem, vultū dēspērātō.
vir nōn dormiens pigrē sē trahit ut sedeat et circumspectat, quasi nōn noluit dormīre illīc. ingenter, pigrē, surgit et clāmat, “Seneca, tē volō!” est sonus servōrum fēstīnantium ut agant quae aliquis mandāvit.
nōn certī estis, sed, ut apparet vir tenēns pugiōnem lacrimābit.
Salvia "ubi sumus?" iterum rogat, nunc voce etiam mīnōre. Sinistrus nōn vidētur locūtūrus.
agendum: respondēte.