(Episode 26.2.a Mission Assist HUD)

>21 September, 19 BCE, Brundisiī<

 

Vergilius pōscit, genū flectāns. "Varī!" exclāmat "Plotī! ante diem IV Kalendārum Septembris, et iterum ante diem III Īduum, orāvī vōs mihi parēre. atque annō novissimō--annō Appuleiō Siliōque cōnsulibus--promīsistis vōs ipsōs paritūrōs! nunc! nunc, hodie, ante diem XI Kalendārum Octōbris, in hōc annō Sentiō Saturnīnō Lucretiōque Vespillōne cōnsulibus, dāte mihi illās cistās!"

 

nēmō loquitur. poēta subito lacrimāre incipit. “cum vīderam eum" inquit "Athēnīs, scīvī ....scīvī illud quod dēsīderāvī--illud nōn potest agī . . .” Vergilius collābitur et cadit ad terram.

 

ūnā cum Variō Plotiōque, adiuvātis Vergilium scandere in lectum apud caupōnam. vomit bīs, sed minus ex ōre suō nunc ēmergit: vidētis vīrēs eius certē dēficere.

 

Varius rogat vōs ut caupōnem vocētis, et invenitis eum sedentem iuxtā mēnsam in ātriō. facile est eum cōgnōscere, quia Sinistrus est.

 

simul ac eum cōgnōscitis, audītis Vergilium clāmāre “Salvia!” et, ut semper, vidētis Secundum ēvānuisse.

 

vōs vertitis ad Sinistrum, incertī utrum sītis īrātissimī aut laetī eō videndō. sed surgit dīcēns vōbīs nullum verbum, atque it ad lēctum Vergiliī, relinquens vōs ut sē sequāminī.

 

“quid dē Salviā?” rogat Sinistrus, lentissimē, sed poscentissimē etiam, sē dēmittens super senem.

 

“egō" inquit poēta "semper...”

 

“quid?” Sinistrus iterum rogat. Varius Plotiusque cōnfūsī sunt et certē nēsciunt quid accidat. “quid?” repetit Sinistrus, tacitior et sollicitior.

 

“dīc illī … dīc illī cum illam vīdī prīmō tempore...” inquit Vergilius.

 

“ubi hoc accīdit?” rogat Sinistrus. “Salvia nātus est in Britanniā, post mortem tuam, senex!”

 

“minimē.... minimē... intellegunt. potentēs intellegunt....”

 

mortuus est poēta māximus.

 

Sinistrus sē vertit ad vōs. “cōnsilium habeō,” inquit, “sed habētis minimum tempus; Varius Plotiusque vōs nōn cōgnōscunt, et Vergilius mortuus est, sed virī nunc veniunt quī vōs cōgnōvērunt. epistula scrībenda est vōbīs, nunciam.” trādit vōbīs papyrum et pēniculum. “nōn interest cuī scrībātis--vērē, scrībite ūnam aut multās. necesse est scrībere alicuī quī Vergilium cōgnōvit benē et narrandum est vōbīs quid hīc accīderit, et rogandum est vōbīs mittere respōnsum Gaiō Recentiō Malō (tuō proavō) apud Esquilīnum. sī rēctus sum, inveniētis respōnsa epistulīs cum redeātis illūc, et haec adiuvābunt nōs intellegere quid accidet.”

 

agendum: epistulam scrībē.