(Episode 24.2.a Mission Assist HUD)
>in sēmitā in Subūrā 83 CE<
cum stētis prō casā sordidā in terminō huius sēmitae parvae, meministis novissimae hōrae:
prīmum, sonus aliēnus factus est ā Secundō, sīcut vomitus, et tunc vultus illīus mūtātus est. cum vōs vertissētis ut illum spectavissētis, Secundus factus est nōn Secundus: Sinistrus in locō eius positus est. hōc mīrāculō attonitī estis, sed fortasse nōn stupefactī, cum totiēs similia spectāvissētis.
“mē paenitet afuisse diūtius,” fuērunt verba quae ā Sinistrus dicta sunt. vīsus est Sinistrus simulāre sē habēre nihil cūrārum, sed etiam vīsus est sīcut putābat aliquid grave. nōn potuistis vōs inhibēre nē cēnseātis hoc aliēnum: vōbīs rēs facta plāna est: nōn potuistis meminisse Sinistrum umquam sollicitum aliquō vīsum esse.
“intellegō" dictum ā Sinistrō est "amīcam vestram Salviam agere īgnarē. mōtus sum vōs adiuvāre, quia cum cēnseātis vestrum LAPIDEM-quaerēns cultum-servāns negōtium nōn mihi interesse, cūra vestra levis et cūra mea gravis sunt fortasse expansae sunt per eandem viam.
"vērē, putō Demiurgum--scītis, hostem meum--dēlēvisse memōriam Salviae quia nimis scīvit. itaque, cōnsilium captum est ā mē: adiuvābō vōs reddere illam eī, ergō est vīsum mihi optimum vōbīscum adesse apud hanc cavernam incantātricis.
“prīmum, tamen, sciendum est mihi quid sciātis dē quō Salvia sciat dē lapide.”
nunc dēbētis Sinistrō respondēre.
agendum: respondēte.