(Episode 23.3.b Mission Assist HUD)

>domī Recentiae, 83 CE<

 

aliquis postem pulsat quī magnum crepitum faciat. Secundus it quī spectet. cum rēvēnit “Publius" inquit "Salvius Urbānus rogat ut domum intret.”

 

Gāius attonitus est, et aspicit vōs oculīs curiōsīs et amplīs. dat sīgnum Secundō, quī it ad iānuam ubi accipiat Urbānum.

 

Urbānus graciliter intrat, gerēns togam aliam quam illam quam gerentem eum anteā spectāvistis. haec nova toga habet clāvum etiam lātiōrem illā, quae fortasse dīgnitātem etiam graviōrem mōnstret.

 

“dominē,” Gāius dicit, “gaudeō tē tandem cōgnōscere...”

 

Urbānus fremit et “gaudēsne?" inquit "egō minimē gaudeō. certē tamen habuī offēnsam cōgnōscēns patrem tuum.”

 

est silentium dolōrōsum.

 

Gaius tandem caput quassat, et rogat, “estne quod dāre possum quod tibi auxilium sit?”

 

Urbānus spectat vōs intentē et “moneō," inquit "sī valēre vultis, ut fīliam fratris meī vitētis quae lībera talibus sordidissimīs iuvenibus maneat. est omne.” sē vertit ad Gāium. “et tū, tam plūs annōrum habēns et" (vidētur verbum prōximum suum dēspuere) "sapientiam--tibi moneō ut faciās ut Salviae hī nepotēs tuī nōn molestī sītis, nisi vīs tibi fātum magistrī Nerōnis."

 

Urbānus sine plūs verbōrum discēdit. dē vultū Gaiī sanguis quoque discessit, nunc vidētis.

 

agendum: avunculō vestrō cōnsilium offerte.

The Pericles Group Foundation
The Pericles Group Foundation
501(c)(3) Nonprofit

The content here is free — and we'd like to keep it that way.

This site is a public-good resource for Latin students and teachers everywhere. There are no paywalls, no ads, and no logins required.

If the materials have been useful to you, please consider making a donation to support its continued development.

♡ Donate