(Episode 23.1.b Mission Assist HUD)

>domī Recentiae, 83 CE<

 

Gāius rīdet. “placeor intellegere vōs nōn īnsciōs operum Ovidiī! narrētur ā vōbīs mihi, quōmodo hanc scientiam sciātis?”

 

Secundus, “nē dīcātur ā mē" inquit "in locō eōrum, sed crēdō mē habēre indicium quod addet pulchrē illīs verbīs quae dīcantur tibi ā vōbīs--didicērunt ē Salviā, filiā incultī Salviī.”

 

Secundus vōs spectat et, vidēns vōs apparēre adsentīre, prōcēdit, “sciō Salviam Romam venīsse. est imprōvīsum sed fortasse non mīrābile, cum pater suus didicerit quantum rērum eius sibi nōtum sit.”

 

“maximē interest,” inquit Gāius, “et ubi dīcitur Salviam esse?”

 

“manēns cum Salviīs in monte Palātīnō. persuadeō Recentiīs ut Salvia quaerātur ā vōbīs--sed necesse est cavēre nē Potentēs vōs suspectent! fortunatī sumus vōs advenire sine scientiā Potentium; nolumus factum patefacere!”

 

“ah,” Gāius rēspondet. “iter iūcundum contendātur per urbem. rogātur autem ā mē praemium! cum revēneritis, volō audire dē aliquō quod vīsum est ā vōbīs quō Ovidius memorātur vōbīs.

 

agendum: narrāte iter ad iānuās imperātōris. invenīte aliquid in viā dē quō Ovidius canit, aut quod putātis illī poētae fortasse dēlectāvisse.