(Episode 19.3.a Mission Assist HUD)

>in vīllā Recentia, in colle Esquilīnō, 104 BCE<

 

"mēherclē. incrēdibile est nuntium quod ā vōbīs nuntiātum est," dīcit Amorōsus. "hic iuvenis est nepōs meus, plūrimē procul, sī verba tua vērē dicta sunt. . ."

 

"factum appāret sīc esse," dīcit Secundus. "illī iuvenēs mihi visī erant vēritātem servāre, et nunc prōbātī sunt vērī, putō."

 

"nōn intellegō rem ipse," inquit Septimus, "et officium meum factum est intellegere hās rēs."

 

"sī fabulae vērae sunt," Prīma dīcit, "nōs habēmus vērē brevē tempus antequam hī iuvenēs et rector nitidus suus ēvanescunt--antequam ā deīs raptī ē nōbīs sunt!"

 

"itaque auscultāte: haec rēs ā nōbīs inventae sunt:" dīcit altera Recentia, fortasse Secunda. "Sulla fuit in Africā temptāns renovāre inquisitiōnem Lapidis quae rēlīcta erat. nunc, certī factī sumus Hannibālem cēpisse eum sēcum, sed Barca iste vīsus est dormīvisse in quāque domū in itinere suō Carthāgine Damascum et putāmus illum relīquisse in unā ex eīs."

 

"sed iam habēmus difficultātēs maiōrēs," Bellātor interpellat. "illī scientēs dē Lapide sē disiungunt. virī multōs annōs habentēs ā Mariō īrātī sunt, quod aliquis Mariō rem Lapidis narrāvit, et Sulla in hīs est."

 

Prīma dīcit, "certa sum nōn iterum vidēre vōs in aetātibus nostrīs, ō Recentiī. potestisne aliquid auxiliī dōnāre nōbīs? nonnullī putant sociētātem condendam esse: sententia ab illīs habita est, necesse est pugnāre contrā istōs potentēs--et molestam sociētātem potentium quam istī appārent condere cupere. agāmusne hoc? quō nōmine nōs appellēmus?"

 

sentītis vōs incipere ēvānēscere.

 

agendum: respondē.