(Episode 26.3.a Mission Assist HUD)

>domī Recentiae, 83 CE<

 

Gaius et Secundus stupefactī sunt. illī bonī prīmum nōn vōbīs credunt, verbīs in epistulīs dictīs. mox tamen peruasistis stupefactīs ut nōn stupefactī maneant. cum Gaius negat sē acerba in epistulīs cōgnōvisse, subito oculōs movet sūrsum sinistrōrsumque, sicut cōnsilium habet.

 

manūs tollit ut loquentēs cōnsistat et "cōnsilium" inquit "habeō."

 

omnēs tacent. nunc, cum diligentius vōs Gāium spectētis, incipitis vōsmet rogāre sī consilium sit generis quod in māgnīs difficilibus vōs ponat.

 

Gāius, “clam intranda est" inquit "vōbīs rēgia imperātōris.”

 

Secundus sollicētur. “dīcisne intrandum esse eīs in īnsidiās? illud nōn cōnsilium est! stultissimum est.”

 

Gaius respondet, “certē cōnsilium est. sī potentēs sciunt ubi vōs adsītis, ut rēs mōnstrātur ab illīs epistulīs (vēra sunt haec, nam epistulae aliquō modō hūc advēnērunt), vērum illī molestī nōn exspectant vōs adfutūrōs esse in locō ubi ipsī sint! possitis saltem invenīre utrum Tiberium vērē cēperint an falsum sit, an etiam Tiberius ipse potēns factus sit."

 

Secundum spectātis, et vōs paenitet ille nitidus cum habeat vultum quī vidētur dīcere “tam īnsānum ut fortasse bene accidat!” sē vertit ad vōs et, “requiratis" inquit "vestēs falsās.”

 

agendum: facite vestēs falsās.

The Pericles Group Foundation
The Pericles Group Foundation
501(c)(3) Nonprofit

The content here is free — and we'd like to keep it that way.

This site is a public-good resource for Latin students and teachers everywhere. There are no paywalls, no ads, and no logins required.

If the materials have been useful to you, please consider making a donation to support its continued development.

♡ Donate