(Mission 20.1.a Mission Assist HUD)

 

>in silvīs ad Boreālem ab Eboracō, 81 CE<

 

cum Brigantēs vōbīs auxilium darent, sigulum potuistis retinēre.

 

nunc ad Boreālem indicat, itaque ad Boreālem contenditis. difficillimum est circumīre arborēs, quod sigulus valdē dēsīderat contendere ad locum quō amīcus eius Signifer sē cēlāvit, sed tandem libenter modōs invenītis ut sigulum volvātis ut nēmō quercum feriat tam vehementer ut iniuriam capiat. circā quinque milia passuum ab locō ubī quaerere incēpistis, aliquid tandem recōgnōscitis quod certē accidēbat antea: dēclīvitās sigulī sē mūtavit paulātim ut indicet plus et plus ad solum, quamquam iam lenius deorsum manūs vestrās trahit.

 

"Signiferum certē cēlāvērunt in arbore circā pedem unum super terrā," Septimus inquit.

 

cum enim in medio quiēte brevī sigulum in terram pōnitis, indicat leniter super suā sponte. iucundē crēbrīs mōmentīs terminum sigulī deorsum premitis ac sentītis rāmum contrā pressūram vestram reprimentem.

 

haud post longum tempus sigulus vērē incipit fortius trahere, et necesse est iubēre quinque Brigantēs adiuvāre vōs ut rāmum inhibeant volāre quasi tēlum in silvās.

 

deinde tandem sigulus fortissimum tractum facit, et ē manibus vestrīs sē ēripit. finaliter fīxus est in arbore circā centum passibus ab locō ubī stātis. grātiās agitis Iovī quod nēmō inter sigulum et arborem fuit.

 

curritis ad arborem, et ecce est spatium cavum in arbore, et intus est virga prīsca, quasi aliquis dē librīs Harriī Potterī. cum virgam in palmīs vestrīs librātis, virga sē vertit perlentē ut ad Austrālem indicet. crīnēs vestrī horrent in capitibus.

 

agendum: annuntiā ad Brigantēs inventum vestrum in modō quī efficiat ut auxilium illōrum accipiās Mīlitibus Lapidis.

The Pericles Group Foundation
The Pericles Group Foundation
501(c)(3) Nonprofit

The content here is free — and we'd like to keep it that way.

This site is a public-good resource for Latin students and teachers everywhere. There are no paywalls, no ads, and no logins required.

If the materials have been useful to you, please consider making a donation to support its continued development.

♡ Donate