Episode 5.1: Meet Sinistrus
Bellātor prōcessit. "tū nōn es quī dīcis! nōs tē nōn—"
"SATIS!" Caecilius inter eōs sē posuit. vultus eius erat sīcut pater fīliōs pūgnantēs separāns. "in meā vīllā pāx est! Sinistrus hospes meus est. vōs quoque hospitēs meī estis. pāx."
Sinistrus nihil dīxit. sē in sellā posuit et vīnum bibit. sed subrīsit. Bellātor, ā Caeciliō impulsus, retrō cēdere dēbuit.
Octaviāna frātrem spectāvit. tempus nōn erat aptum. Caecilius dē argentāriā suā nārrāre coepit, sīcut homō quī certāmen āvertere vult.
nihil novī Recentiī cognōvērunt. Sinistrus vīcerat.
perge.
→ Next