Episode 4.1: TSTT-training: The Trojan War
puellās spectātis. ūna puella cēterīs altior est. umerōs lātōs habet. fortis vidētur.
"haec est Achillēs!" dīcitis. puellam digitō ostenditis.
puella vōs spectat. oculī eius magnī sunt. tum ōra eius mūtātur. īrāta est.
"ego?!" puella clāmat. "ego Achillēs nōn sum! ego Dēidamēia sum, fīlia rēgis!"
cēterae puellae rīdent. ūna puella dīcit: "Dēidamēia fortis est quia cotīdiē natat!"
puellae plūs rīdent. Dēidamēia nōn rīdet. ad vōs ambulat et vōs pulsat.
"stultī! quōmodo audētis?! ego sum fīlia rēgis!"
rēx Lycomēdēs surgit. nōn rīdet.
"hospitēs," dīcit, "fīliam meam offendistis. cūr in rēgiam meam venīstis? quid quaeritis?"
Odysseus celeriter dīcit: "rēx, ignōsce. error erat. hī iuvenēs iocum facere volēbant."
Lycomēdēs nōn cōnsentit, sed sedet. oculīs vōs spectat.
Odysseus ad caelum spectat.
perge.
→ Next