C. Iulius Caesar, Commentāriōrum dē Bellō Gallicō 5.24
Tier 2
Romanī navēs in terram subduxerant et concilium Gallorum in oppidō nomine Samarobriva peractum est. eō annō, propter siccitatēs, frumentum in Galliā pessime provenerat. ergo necesse erat Caesarī aliter quam superioribus annīs collocāre exercitum in hibernīs et distribuere legionēs in plurēs civitatēs.
ex quibus legionibus Caesar dedit unam C. Fabiō legatō ducendam in Morinōs hominēs, alteram Q. Ciceronī ducendam in Nerviōs hominēs, tertiam L. Rosciō ducendam in Esubiōs; Caesar iussit quartam hiemāre cum T. Labienō in Remīs in confiniō Treverōrum.
trēs legionēs Caesar collocavit in Belgīs et ducēs eārum fecit M. Crassum quaestorem et L. Munatium Plancum et C. Trebonium legatōs.
Caesar misit unam legionem, quam proximē trans Padum flumen conscripserat, et cohortēs V in Eburonēs. pars maxima Eburonum populōrum est inter Mosam flumen et Rhenum flumen et Eburonēs erant sub imperiō duōrum hominum, Ambiorigis et Catuvolcī. Caesar quoque iussit legatōs Q. Titurium Sabinum et L. Aurunculeium Cottam esse ducēs eōrum militum.
cum Caesar distribuerat legionēs ad hunc modum, putavit sēsē posse facillimē medērī inopiae frumentariae. atque tamen hiberna hārum omnium legionum, praeter unam legionem, quam Caesar dederat L. Rosciō ducendam in pacatissimam et quietissimam partem, continebantur centum milibus passuum. interea Caesar ipse in Galliā morārī consituit, quoad cognovisset legionēs collocātās esse et hiberna munita esse.
Tier 3
subductīs nāvibus, conciliōque Gallōrum Samarobrīvae perāctō, quod eō annō frūmentum in Galliā propter siccitātēs angustius prōvēnerat, (Caesar) coāctus est aliter āc superiōribus annīs exercitum in hībernīs collocāre, legiōnēsque in plūrēs cīvitātēs distribuere.
ex quibus ūnam in Morinōs dūcendam C. Fabiō lēgātō dedit, alteram in Nerviōs Q. Cicerōnī, tertiam in Esubiōs L. Rōsciō; quārtam in Rēmīs cum T. Labiēnō in cōnfīniō Trēverōrum hiemāre iussit.
trēs in Belgīs collocāvit: eīs M. Crassum quaestōrem et L. Munātium Plancum et C. Trebōnium lēgātōs praefēcit.
ūnam legiōnem, quam proximē trāns Padum cōnscrīpserat, et cohortēs V in Ebūrōnēs, quōrum pars māxima est inter Mosam āc Rhēnum, quī sub imperiō Ambiorīgis et Catuvolcī erant, mīsit. eīs mīlitibus Q. Titūrium Sabīnum et L. Aurunculēium Cottam lēgātōs praeesse iussit.
ad hunc modum distribūtīs legiōnibus facillimē inopiae frūmentāriae sēsē medērī posse exīstimāvit. atque hārum tamen omnium legiōnum hīberna, praeter eam quam L. Rōsciō in pācātissimam et quiētissimam partem dūcendam dederat, mīlibus passuum centum continēbantur. ipse intereā, quoad legiōnēs collocātās mūnītaque hīberna cōgnōvisset, in Galliā morārī cōnstituit.
Tier 4
subductīs nāvibus, conciliōque Gallōrum Samarobrīvae perāctō, quod eō annō frūmentum in Galliā propter siccitātēs angustius prōvēnerat, coāctus est aliter āc superiōribus annīs exercitum in hībernīs collocāre, legiōnēsque in plūrēs cīvitātēs distribuere. ex quibus ūnam in Morinōs dūcendam C. Fabiō lēgātō dedit, alteram in Nerviōs Q. Cicerōnī, tertiam in Esubiōs L. Rōsciō; quārtam in Rēmīs cum T. Labiēnō in cōnfīniō Trēverōrum hiemāre iussit. trēs in Belgīs collocāvit: eīs M. Crassum quaestōrem et L. Munātium Plancum et C. Trebōnium lēgātōs praefēcit. ūnam legiōnem, quam proximē trāns Padum cōnscrīpserat, et cohortēs V in Ebūrōnēs, quōrum pars māxima est inter Mosam āc Rhēnum, quī sub imperiō Ambiorīgis et Catuvolcī erant, mīsit. eīs mīlitibus Q. Titūrium Sabīnum et L. Aurunculēium Cottam lēgātōs praeesse iussit. ad hunc modum distribūtīs legiōnibus facillimē inopiae frūmentāriae sēsē medērī posse exīstimāvit. atque hārum tamen omnium legiōnum hīberna, praeter eam quam L. Rōsciō in pācātissimam et quiētissimam partem dūcendam dederat, mīlibus passuum centum continēbantur. ipse intereā, quoad legiōnēs collocātās mūnītaque hīberna cōgnōvisset, in Galliā morārī cōnstituit.