C. Iulius Caesar, Commentāriōrum dē Bellō Gallicō 5.40
Tier 2
Cicerō temptābat mittere epistulam ad Caesarem et volēbat dāre praemia māgna nuntiīs sī pertulissent. omnēs viae obsessae sunt ā hostibus et nuntiī intercipiuntur.
noctū, Rōmānī aedificāvērunt CXX turrēs incrēdibilī celeritāte.
posterō diē, hostēs collēgērunt plūs mīlitum et oppūgnant castra. illī quoque complent fossam. nostrī mīlitēs etiam nunc hostēs resistunt.
nostrī mīlitēs labōrābant per totam noctem. necesse est eīs parāre omnia ad oppūgnātiōnem proximī diēī. multae sudēs, māgnus numerus pīlōrum mūrālium, turrēs, et pinnae lōrīcaeque factae sunt.
Cicerō ipse erat aeger sed nōn dābat sē ad quiētem. mīlitēs tandem coegērunt eum parcere sibi ā labōribus.
Tier 3
cōnfestim litterae ab Cicerōne ad Caesarem mittuntur māgnīs prōpositīs praemiīs, sī pertulissent: obsessīs omnibus viīs, mīssī intercipiuntur.
noctū ex māteriā quam comportāverant causā faciendae mūnītiōnis, turrēs centum XX excitantur incrēdibilī celeritāte; rēs quae vidēbantur deesse operī perficiuntur.
hostēs posterō diē, cōpiīs māiōribus multō coāctīs oppūgnant castra, complent fossam. eādem ratiōne, quā prīdiē, ab nostrīs mīlitibus resistitur. hōc idem fit reliquīs diēbus deinceps.
nūlla pars nocturnī temporis ad labōrem intermittitur; facultās quiētis datur nōn aegrīs, nōn vulnerātīs. quaecumque opus sunt ad oppūgnātiōnem proximī diēī compārantur noctū; multae praeūstae sudēs, māgnus numerus pīlōrum mūrālium īnstituitur; turrēs contabulantur, pinnae lōrīcaeque attexuntur ex crātibus.
Cicerō ipse, cum esset tenuissimā valētūdine, relinquēbat nē nocturnum tempus quidem sibi ad quiētem, ut cōgerētur ūltrō concursū āc vōcibus mīlitum parcere sibi.
Tier 4
mittuntur ad Caesarem cōnfestim ab Cicerōne litterae māgnīs prōpositīs praemiīs, sī pertulissent: obsessīs omnibus viīs mīssī intercipiuntur. noctū ex māteriā quam mūnītiōnis causā comportāverant, turrēs admodum centum XX excitantur incrēdibilī celeritāte; quae deesse operī vidēbantur perficiuntur. hostēs posterō diē multō māiōribus coāctīs cōpiīs castra oppūgnant, fossam complent. eādem ratiōne, quā prīdiē, ab nostrīs resistitur. hōc idem reliquīs deinceps fit diēbus. nūlla pars nocturnī temporis ad labōrem intermittitur; nōn aegrīs, nōn vulnerātīs facultās quiētis datur. quaecumque ad proximī diēī oppūgnātiōnem opus sunt noctū compārantur; multae praeūstae sudēs, māgnus mūrālium pīlōrum numerus īnstituitur; turrēs contabulantur, pinnae lōrīcaeque ex crātibus attexuntur. ipse Cicerō, cum tenuissimā valētūdine esset, nē nocturnum quidem sibi tempus ad quiētem relinquēbat, ut ūltrō mīlitum concursū āc vōcibus sibi parcere cōgerētur.