C. Iulius Caesar, Commentāriōrum dē Bellō Gallicō 6.13 part 2

 

Tier 2

sī aliquī nōn stetērunt dēcrētō druidūm, druidēs interdīcunt hōs sacrificiīs. haec poena est gravissima apud Gallōs. hī hominēs habentur numerō impiōrum āc scelerātōrum. omnēs dēcēdunt hīs et dēfugiunt dicere cum hīs quod nōn volunt accipere aliquid malum.

 

ūnus druidis praeest hīs omnibus druidibus. hic druidis habet auctōritātem summam. hōc druide mortuō, druidis, quī habet dīgnitātem maximam, succēdit. sī sunt plūrēs parēs, contendunt dē prīncipātū suffrāgiō druidum, nōn numquam etiam armīs.

 

omnēs druidēs, certō tempore annī, conveniunt in locō sacrō in fīnibus Carnūtum, quae est in mediā tōtīus Galliae. conveniunt ut dicerent dē controversiīs. omnēs pārent dēcrētīs iūdiciīsque. disciplīna putābatur reperta esse in Britanniā atque lāta esse trans mare in Galliam. ergo illī quī disciplinam druidum discere volunt in Britanniam eunt.