P. Vergilius Maro, Aeneid 6.450-476
Tier 2
inter quas umbras Phoenissa Dido, recens a vulnere, errabat in magna silva; quam ut primum Troius heros prope Didonem stetit et agnovit eam in umbris, qualem primo mense vir qui aut videt aut putat vidisse lunam surgere per nubila, Aeneas demisit lacrimas et fatus est dulci amore:
"infelix Dido, ergo mihi nuntius venerat et dixit te cepisse ferrum et te interfecisse, estne verum? heu ego fui causa funeris tibi? iuro per sidera, per superos et si aliqua fides sub tellure est, invitus, regina, de tuo litore discessi. sed iussa deorum me egerunt, quae nunc cogunt me ire per umbras et per noctem profundam.
nec poteram credere me ferre tibi tantum dolorem et me esse causam mortis quod a te discessi. desiste gradum et a meo aspectu noli discedere. a quo fugis? propter fatum, hoc est extremum tempus quod te adloquor."
talibus verbis Aeneas temptabat mulcere ardentem animum. lacrimae cadunt. illa (Dido) aversa oculos in solo fixos tenebat et non movetur sermone Aeneae sicut durum saxum aut scopulus montis.
tandem corripuit sese atque inimica refugit in silvam, ubi prior coniunx, Sychaeus, respondet illi curis et dat Didoni amorem. nec minus tristis est Aeneas percussus iniquo casu Didonis et sequitur Didonem lacrimis longe et miseratur eam euntem.
Tier 3
inter quās Phoenissa Dīdō, recēns ā vulnere, errābat in magnā silvā; quam ut prīmum Trōïus hērōs stetit iūxtā et agnōvit (eam) per umbrās obscūram, qualem quī aut videt aut putat vīdisse lūnam surgere per nūbila prīmō mēnse, dēmīsit lacrimās et adfātus est dulcī amōre: ‘īnfēlix Dīdō, ergō nūntius vēnerat mihi vērus, (tē) exstīnctam (esse) et extrēma (te) secūtam (esse) ferrō?
‘heu, fuī causa tibi fūneris? iūrō per sīdera, per superōs (deōs), et sī qua fidēs est sub tellūre īmā, invītus, rēgīna, cessī de lītore tuō. sed iussa deum, quae nunc cōgunt mē īre per hās umbrās, per loca senta sitū, et per profundam noctem, ēgēre (me) suīs imperiīs; nec quīvī crēdere mē ferre hunc tantum dolōrem tibi discessū.
siste gradum tēque nē subtrahe aspectū nostrō. quem fugis? fātō, hoc est extrēmum (verbum) quod adloquor tē.’ tālibus dictīs, et ciēbat lacrimās, Aenēās lēnībat (eam) ārdentem et tuentem torva animum. illa, āversa, tenēbat oculōs fīxōs solō nec magis movētur vultum sermōne inceptō quam sī stet dūra silex aut stet Marpēsia cautēs.
tandem corripuit sēsē atque, inimīca, refūgit in nemus umbriferum, ubi coniūnx prīstinus, Sychaeus, respondet illī cūrīs et aequat amōrem. Aenēās, nec minus percussus cāsū inīquō, prōsequitor (eam) lacrimīs longe et miserātur (eam) euntem.
Tier 4
- inter quās Phoenissa, recēns ā vulnere, Dīdō
- errābat silvā in magnā; quam Trōïus hērōs
- ut prīmum iūxtā stetit agnōvitque per umbrās
- obscūram, qualem prīmō quī surgere mēnse
- aut videt aut vīdisse putat per nūbila lūnam,
- dēmīsit lacrimās dulcīque adfātus amōre est:
- 'īnfēlix Dīdō, vērus mihi nūntius ergō
- vēnerat exstīnctam ferrōque extrēma secūtam?
- fūneris heu tibi causa fuī? per sīdera iūrō,
- per superōs et sī qua fidēs tellūre sub īmā est,
- invītus, rēgīna, tuō dē lītore cessī.
- sed mē iussa deum, quae nunc hās īre per umbrās,
- per loca senta sitū cōgunt noctemque profundam,
- imperiīs ēgēre suīs; nec crēdere quīvī
- hunc tantum tibi mē discessū ferre dolōrem.
- siste gradum tēque aspectū nē subtrahe nostrō.
- quem fugis? extrēmum fātō quod tē adloquor hoc est.'
- tālibus Aenēās ārdentem et torva tuentem
- lēnībat dictīs animum lacrimāsque ciēbat.
- illa solō fīxōs oculōs āversa tenēbat
- nec magis inceptō vultum sermōne movētur
- quam sī dūra silex aut stet Marpēsia cautēs.
- tandem corripuit sēsē atque inimīca refūgit
- in nemus umbriferum, coniūnx ubi prīstinus illī
- respondet cūrīs aequatque Sychaeus amōrem.
- nec minus Aenēās cāsū percussus inīquō
- prōsequitur lacrimīs longe et miserātur euntem.