P. Vergilius Maro, Aeneid 4.659-705

 

Tier 2

dīxit et tunc impressit ōs torō. “moriēmur inultae,’” ait, “sed moriāmur.” “sīc, sīc mihi perplacet īre sub umbrās. crūdēlis Troianus videat hunc ignem ab altō, et ferat sēcum ōmina mortis meae.”

 

dīxerat et comitēs aspiciunt illam dicentem conlāpsam ferrō. Et aspiciunt ēnsem spūmantem cruōre et manūs sparsās. Clāmor it ad alta ātria: Fāma bacchātur per urbem.

 

domus fremunt lāmentīs gemitūque et fēmineō ululātū. aethēr resonat magnīs plangōribus, sicut omnis Karthāgō, aut antīqua Tyros, ruat hostibus et flammae volvantur per tecta hominum deōrumque. soror Anna audiit clāmorem, exterrita cursū, foedāns ōra unguibus et foedāns pectora pugnīs, ruit per turbam, ac clāmat Didonem morientem nōmine:

 

“Hoc fuit illud, soror? petēbas fallere mē? Iste rogus ignēsque āraeque parābantur ad hoc mihi? quid ego, dēserta, quaerar prīmum? tū moriēns reiecisti sorōrem? vocāssēs mē ad eadem fāta: īdem dolor ferrō atque eadem hōra tulisset sorores ambās. Etiam strūxī rogum hīs manibus et vocāvī deōs patriōs vōce mea, ut abessem tē, crūdēlis Dido, positā sīc.

 

Soror, exstīnxistī tē mēque populumque Sīdoniōsque patrēs urbemque tuam. Auxilium date, comites, ut abluam vulnera clarīs aquīs et, sī (ali)quis extrēmus hālitus errat super, recipiam eum ōre.”

 

sīc fata, Anna ascendit gradūs altōs, et amplectens sororem sēmianimem sinū, fovēbat cum gemitū atque siccābat cruōrēs ātrōs veste.

 

Dīdō semianima cōnāta est attollere rūrsus oculōs gravēs sed non potuit; vulnus sub pectore īnfixum strīdit. ter attollēns sē, levāvit sē adnixa cubitō, ter revolūta est torō et quaesīvit oculīs errantibus lūcem caelō altō. Et ingemuit cum lūcem invenit.

 

tum Iūnō omnipotēns, videns dolōrem longum et obitūs difficilēs, dēmisit Īrim Olympō ut liberaret animam laborantem et artūs captōs. nam quia nec perībat fātō neque morte meritā, sed misera ante diem et accēnsa furōre subitō, Proserpina nōndum abstulerat crīnem flāvum vertice et nōndum damnāverat animum Stygiō Orcō.

 

ergo Īris humida dēvolat per caelum pennīs flāvis, trahēns mīlle variōs colōrēs sōle adversō, et stetit suprā caput. “ego, iussa, ferō hunc sacrum Dītī et solvō tē istō corpore”: sīc ait et secat crīnem dextrā, et ūnā omnis calor dīlāpsus est atque vita volavit in ventōs.