Pliny the Younger, Epistulae 7.27.5-11
Tier 2
erat Athenīs spatiōsa et magna domus sed īnfāmis et pestilens. eī quī ibi habitābant per noctem sonum vinculōrum audiēbant. causam sonōrum mox cognōvērunt. mox apparēbat imāgō, senex sordidus et tenuis. imagō habet barbam feram. gerēbat vincula manibus pedibusque.
ob sonum imāginemque, inhabitantēs domūs erant semper tristēs et territī. per diem etiam memoria cum eīs manēbat et eōs terrēbat. aderat enim timor mortis.
tandem nēmō in domō habitāre audēbat. tōtam domum illī senī relīquērunt. nēmō enim illam emere cupiēbat.
per paucōs mēnsēs vacua relicta est domus in quā ille senex habitābat. vēnit Athēnās philosophus Athēnodōrus, lēgit titulum audītōque pretiō, quia suspecta est vīlitās, percunctātus omnia docētur ac nihilō minus domum emit.
ubi coepit adversperāscere, lectum posuit in prīmā domūs parte et servōs tabellās, stilum, et lūmen portāre iussit. ipse ad scrībendum aninum, oculōs, et manum intendit. initiō silentium noctis, deinde vincula audiuntur. ille oculōs nōn movet.
sonus vinculōrum appropinquat; iam ad portam, iam intrā portam audītur. ille ad sonum oculōs vertit. respicit, videt, agnōscitque narrātam sibi imāginem. imāgō stābat et digitīs innuēbat.
philosophus autem in lectō manet, rūrsus stilō et tabellīs labōrat. mox sonus vinculōrum iterum audītur. philosophus ad portam spectat; iterum imāginem videt, nec mortātus tollit lūmen et sequitur. senex difficultāte magnā ambulat quod pedibus vincula trahit. postquam ille in peristȳlium domūs pervēnit, subitō nōn iam vidētur. dēsertus herbās et folia concerpta signum locō pōnit.
posterō diē, Athēnodōrus ea quae vīderat amīcīs narrāvit. eius verbīs commōtī, servōs illum locum effodīre iussērunt. inveniuntur ossa et vincula; collecta pūblicē sepeliuntur. numquam posteā imāgo illīus senis vīsa est.
Tier 4
erat Athenis spatiosa et capax domus sed infamis et pestilens. per silentium noctis sonus ferri, et si attenderes acrius, strepitus vinculorum longius primo, deinde e proximo reddebatur: mox apparebat idolon, senex macie et squalore confectus, promissa barba horrenti capillo; cruribus compedes, manibus catenas gerebat quatiebatque.
inde inhabitantibus tristes diraeque noctes per metum vigilabantur; vigiliam morbus et crescente formidine mors sequebatur. nam interdiu quoque, quamquam abscesserat imago, memoria imaginis oculis inerrabat, longiorque causis timoris timor erat. deserta inde et damnata solitudine domus totaque illi monstro relicta; proscribebatur tamen, seu quis emere seu quis conducere ignarus tanti mali vellet.
venit Athenas philosophus Athenodorus, legit titulum auditoque pretio, quia suspecta vilitas, percunctatus omnia docetur ac nihilo minus, immo tanto magis conducit. ubi coepit advesperascere, iubet sterni sibi in prima domus parte, poscit pugillares stilum lumen, suos omnes in interiora dimittit; ipse ad scribendum animum oculos manum intendit, ne vacua mens audita simulacra et inanes sibi metus fingeret.
initio, quale ubique, silentium noctis; dein concuti ferrum, vincula moveri. ille non tollere oculos, non remittere stilum, sed offirmare animum auribusque praetendere. tum crebrescere fragor, adventare et iam ut in limine, iam ut intra limen audiri. Respicit, videt agnoscitque narratam sibi effigiem.
stabat innuebatque digito similis vocanti. hic contra ut paulum exspectaret manu significat rursusque ceris et stilo incumbit. illa scribentis capiti catenis insonabat. Respicit rursus idem quod prius innuentem, nec moratus tollit lumen et sequitur.
ibat illa lento gradu quasi gravis vinculis. postquam deflexit in aream domus, repente dilapsa deserit comitem. desertus herbas et folia concerpta signum loco ponit.
postero die adit magistratus, monet ut illum locum effodi iubeant. inveniuntur ossa inserta catenis et implicita, quae corpus aevo terraque putrefactum nuda et exesa reliquerat vinculis; collecta publice sepeliuntur. domus postea rite conditis manibus caruit.
Tier 2 written by Christopher Buczek