P. Vergilius Maro, Aeneid 3.209-277
Tier 3
litora Strophadum me excipiunt. insulae in Ionio mari Graeco nomine Strophades vocatae sunt, quas dira Celaeno et aliae Harpyiae habitant postquam domus Phinei clausa est et mensas timore reliquerunt.
nullum monstrum tristius illis, nec ulla pestis saevior; ira divum ex undis Stygiis se extulit. vultus avium erant virginum; foedissimum erat excrementum stomachi et manus erant uncae et vultus semper pallidi erant.
ubi portus intravimus, ecce boves laetas et capros per herbas videmus nullo custode. inruimus gladiis et divos et Iovem in partem praedae vocamus. tum in litore curvo lectos statuimus et cibis opulentis cenamus.
at subito Harpyiae horrifico lapsu de montibus adsunt et alas clangoribus pulsant; diripiunt dapes contactuque omnia foedant. tum est vox dira inter odorem foedum. rursus in secessu sub saxo cavato mensas instruimus et ignem in aris reponimus. rursus e diversa parte caeli turba rauca praedam pedibus uncis circumvolat et cibos ore polluit.
edico sociis ut arma capiant et bellum cum gente dira gerant. simul atque iussi, faciunt et gladios tectos per herbam distribuunt atque scuta latent. ergo ubi Harpyiae descendentes sonitum per litora dederunt; Misenus ab alta specula signum tuba dat. socii invadunt et nova proelia temptant ferro foedare obscenas aves maris. sed illae nec ullam vim plumis nec vulnera tergo accipiunt, et ad stellas celeri fuga volitantes cenam semesam et signa foeda reliquunt.
Celaeno una in alto saxo sedit et e pectore misit hanc vocem: “bellum nobis inferre paratis, filii Laomedontis, et Harpyias innocentes e patrio regno expellere? accipite ergo in animis et figite haec mea dicta, quae pater omnipotens Phoebo, Phoebus Apollo mihi praedixit, et ego, maxima Furiarum, vobis trado. ventis vocatis, Italiam cursu petitis: ad Italiam ibitis portumque intrare licebit, sed urbem moenibus non cingetis antequam fames dira et nostra iniuria vos cogunt consumere mensas.”
dixit, et in silvam pennis refugit. et subito sanguis gelidus metu sociis factus est. animi Troianorum ceciderunt et me votis precibusque iubent me exposcere pacem. et pater Anchises deos magnos vocat: “di, prohibete minas; di placidi, talem casum avertite et servate pios.” tum funem solvere iubet. Notus vela tendit. spumantibus undis fugimus et navigavimus qua ventus gubernatorque cursum pellebant.
silvae Zacynthi apparent Dulichiumque Sameque et Neritus ardua saxis. effugimus Ithacam saxosam, Laertia regnum, et terram saevi Ulixi maledicimus. mox Apollo Leucatae montes nimbosos aperitur. Fessi parvae urbi succedimus; ancora de prora iacitur, in litore puppes stant.
Tier 4
- servatum ex undis Strophadum me litora primum
- excipiunt. Strophades Graio stant nomine dictae
- insulae Ionio in magno, quas dira Celaeno
- Harpyiaeque colunt aliae, Phineia postquam
- clausa domus mensasque metu liquere priores.
- tristius haud illis monstrum, nec saevior ulla
- pestis et ira deum Stygiis sese extulit undis.
- virginei volucrum vultus, foedissima ventris
- proluvies uncaeque manus et pallida semper
- ora fame.
- huc ubi delati portus intravimus, ecce
- laeta boum passim campis armenta videmus
- caprigenumque pecus nullo custode per herbas.
- inruimus ferro et divos ipsumque vocamus
- in partem praedamque Iovem; tum litore curvo
- exstruimusque toros dapibusque epulamur opimis.
- at subitae horrifico lapsu de montibus adsunt
- Harpyiae et magnis quatiunt clangoribus alas,
- diripiuntque dapes contactuque omnia foedant
- immundo; tum vox taetrum dira inter odorem.
- rursum in secessu longo sub rupe cavata
- [arboribus clausam circum atque horrentibus umbris]
- instruimus mensas arisque reponimus ignem;
- rursum ex diverso caeli caecisque latebris
- turba sonans praedam pedibus circumvolat uncis,
- polluit ore dapes. sociis tunc arma capessant
- edico, et dira bellum cum gente gerendum.
- haud secus ac iussi faciunt tectosque per herbam
- disponunt ensis et scuta latentia condunt.
- ergo ubi delapsae sonitum per curva dedere
- litora, dat signum specula Misenus ab alta
- aere cavo. invadunt socii et nova proelia temptant,
- obscenas pelagi ferro foedare volucris.
- sed neque vim plumis ullam nec vulnera tergo
- accipiunt, celerique fuga sub sidera lapsae
- semesam praedam et vestigia foeda relinquunt.
- una in praecelsa consedit rupe Celaeno,
- infelix vates, rumpitque hanc pectore vocem;
- 'bellum etiam pro caede boum stratisque iuvencis,
- Laomedontiadae, bellumne inferre paratis
- et patrio Harpyias insontis pellere regno?
- accipite ergo animis atque haec mea figite dicta,
- quae Phoebo pater omnipotens, mihi Phoebus Apollo
- praedixit, vobis Furiarum ego maxima pando.
- Italiam cursu petitis ventisque vocatis:
- ibitis Italiam portusque intrare licebit.
- sed non ante datam cingetis moenibus urbem
- quam vos dira fames nostraeque iniuria caedis
- ambesas subigat malis absumere mensas.'
- dixit, et in silvam pennis ablata refugit.
- at sociis subita gelidus formidine sanguis
- deriguit: cecidere animi, nec iam amplius armis,
- sed votis precibusque iubent exposcere pacem,
- sive deae seu sint dirae obscenaeque volucres.
- et pater Anchises passis de litore palmis
- numina magna vocat meritosque indicit honores:
- 'di, prohibete minas; di, talem avertite casum
- et placidi servate pios.' tum litore funem
- deripere excussosque iubet laxare rudentis.
- tendunt vela Noti: fugimus spumantibus undis
- qua cursum ventusque gubernatorque vocabat.
- iam medio apparet fluctu nemorosa Zacynthos
- Dulichiumque Sameque et Neritos ardua saxis.
- effugimus scopulos Ithacae, Laertia regna,
- et terram altricem saevi exsecramur Ulixi.
- mox et Leucatae nimbosa cacumina montis
- et formidatus nautis aperitur Apollo.
- hunc petimus fessi et parvae succedimus urbi;
- ancora de prora iacitur, stant litore puppes.
Tier 3 text written by John Gruber-Miller