P. Vergilius Maro, Aeneid 3.80-120

 

Tier 3

Rex Anius, rex hominum Phoebique sacerdos, vittis lauroque sacra coronatus, nobis occurrit. veterem Anchisen esse amicum cognovit. dextras hospitio iungimus et domum intramus.

 

ad templa saxo antiquo structa deo supplicabam: “da propriam domum, Phoebe. da moenia fessis et genus et urbem mansuram. serva altera Pergama, reliquias Danaum atque inmitis Achilli. quem sequimur? quo nos ire iubes? ubi nos ponere urbem iubes? da, pater, oraculum et animos nostros confirma.

 

vix ea dixeram: subito omnia tremere visa sunt, limina laurusque dei totusque mons moveri et cortina aenea in adytis apertis mugire. petimus terram et vox fertur ad aures: “Dardanidae duri, terra quae prima vos a genere parentum tulit, eadem terra fertilis vos accipiet. antiquam matrem quaerite. hic domus Aeneae omnibus terris dominabitur et filii filiorum et omnes qui ab illis nascentur.”

 

haec Apollo dixit et laetitia ingens tumulto orta est atque omnes quaesiverunt quae sint ea moenia, quo Phoebus errantes vocet et iubeat redire. tum pater Anchises monimenta in mente volvens, “audite, principes,” inquit, “et discite spes vestras.

 

Creta, insula Iovis magni, in medio mari iacet, ubi mons Idaeus est et locus natalis nostrae gentis. Cretae viri centum urbes magnas, divitia regna habitant unde pater Teucrus, si recte audita memini, translatus est ad litora Phrygia et locum regno cupivit.

 

nondum Ilium et arces Pergameae steterant. Illi habitabant in vallibus. hinc venit mater, incola montis Cybeli, et cymbala sacra et Idaeum nemus, hinc venit mos fidae silentiae et iuncti leones currum dominae subierunt.

 

ergo agite et sequamur qua imperia divum ducunt. placemus ventos et Cretaea regna petamus. non longe abest. si Iupiter adsit, tertius dies classem in Cretaeis litoribus sistet.”

 

sic dixit et honores in ara sacrificavit, taurum Neptuno, taurum tibi, pulcher Apollo, nigram ovem Hiemi, albam Zephyris felicibus.

 

 

Tier 3 text written by John Gruber-Miller