P. Vergilius Maro, Aeneid 4.331-361

 

Tier 2

Dīdō dīxerat. ille, monitīs Iovis, tenēbat immōtos oculos et strenue premēbat cūram sub corde.

 

tandem dixit pauca verba: “ego numquam negābō, ō rēgīna, tē esse dignam plūrima, quae fandō ēnumerāre potes, nec taedebit mē meminisse Didonis dum memor ipse mihi est, dum spīritus rēgit hōs artūs. Ut consilium meum defendam, loquar pauca verba. neque ego spērāvī dissimulare hanc fugam sicut fūr (noli fingere!), nec umquam praetendi taedās coniugis aut vēnī in haec conubia.

 

sī fāta paterentur mē dūcere vītam meīs auspiciīs et compōnere cūrās sponte meā, colerem urbem Troiānam prīmum et reliquiās dulcēs meōrum, tēcta alta Priamī manērent, et posuissem victīs renovata Pergama manibus meis.

 

sed nunc Grynēus Apollō et Lyciae sortēs iussēre mē capere Ītaliam magnam; hīc est amor, haec est patria. sī arcēs Karthāginis et aspectus Libycae urbis dētinet tē, Phoenissam Didonem, quae tibi invidia est Teucrōs cōnsīdere Italiā terrā? Fās nobis est quaerere aliena rēgna.

 

quotiēns nox tegit terrās ūmentibus umbrīs, quotiēns astra surgunt, imāgo turbata patris Anchīsae admonet mē et terret mē dormientem; puer Ascanius admonet mē et iniūria puerī cārī, quem ego fraudō rēgnō Hesperiae et arvīs fātalibus.

 

etiam nunc, interpres dīvōrum, missus ab ipsō Iove (testor utrumque caput!) dētulit mandāta per celerēs aurās: ipse vīdī deum in claro lūmine, intrantem mūrōs, audivi vōcem auribus meis. dēsine incendere et tē et mē tuīs querēlis; nōn sequor Ītaliam sponte meā.”