annus quattuor Imperātōrum

 

in annō 68, Senātus Populusque Rōmānus Imperātōrem Nerōnem nōn iam amābant. Nero multōs senātōrēs necāvit quod Gaius Calpurnius Pīso Nerōnem superāre temptāverat. Pīso Nerōnem superāre nōn poterat et Nero erat irātissimus. sed tamen Senātus Nerōnem ā imperiō depūlit in 9 Juniī annō 68. Nero statim sē necāvit.

 

postquam Nero sē necāvit, Galba imperium capiēbat. Galba erat prōconsul Hispāniae sed plūs potentiae voluit. 

 

Galba erat timidus et, sicut Nero, multōs senātōrēs necāvit. Galba nōn erat bonus Imperātor et multī mīlitēs Vitelliō imperium dāre voluērunt. mīlitēs Rōmānī Vitellium amāvērunt. Vitellius erat imperātor nōtissimus sed prope Rōmam nōn erat. ergo Vitellius imperium nōn iam capere poterat.

 

Galba erat perterritus quod amīcus, Otho, quoque imperium voluit. mox Otho Galbam petīvit et mīlitēs Galbam in Forō necāvērunt. 

 

senātōrēs Othōnem salūtāvērunt sed mox Vitellius Othōnem petīvit. Vitellius legionēs optimās habuit et Vitellius Othōnem facile vīcit. Otho statim sē necāvit. ille modo trēs mensēs regēbat. 

 

senātōrēs Vitellium salūtāvērunt et Vitellius Rōmam regēbat. 

 

Vespasiānus autem imperium cupiēbat et mox Vitellium petīvit. Vespasiānus erat imperātor nōtissimus quod in Britanniā Syriāque Judaeāque pugnāvit. mīlitēs Vespasiānum amāvērunt. Vespasiānus Vitellium facile vīcit et statim senātōrēs Vespasiānum salūtāvērunt. Vespasiānus nunc tōtum imperium habēbat. in illō annō quattuor Imperātōrēs Rōmam regēbant.

 

dehinc decem annōs Vespasiānus Rōmam regēbat. populus Rōmānus Vespasiānum amābat. antequam periit, Vespasiānus Flāviānum amphitheātrum aedificābat. amphitheātrum erat et nōtissimum et ingentissimum. fīlius Vespasiānī, Titus, amphitheātrum confēcit cum ā patre imperium cēpit.