Gaius Cilnius Maecenas

 A picture of an ancient Roman bust of Gaius Maecenas

Gāius Cilnius Maecēnas nātus est circā 70 BCE. 

 

fuit dīves eques Rōmānus, artium patrōnus, amīcus Octāviānī Augustī, Horātiī, Vergiliī, et aliōrum poētārum. 

 

Maecēnātis patria fuit Tuscia et ille prōvenit ē rēgiā familiā Etruscā. uxor Maecēnātis erat Terentia. Gāius Cilnius Maecēnas multam pecūniam habuit. quoque vīllam magnificam in colle Esquiliō habuit. vīlla hortum splendidum habuit. Imperātor Tiberius etiam in hāc vīllā habitābat post mortem Maecēnātis.

 

Maecēnas quoque multam potentiam habuit. Maecēnas multam potentiam habuit quod erat amīcus Octāviānī Augustī. Maecēnas prō Augustō negotium, pūblicum et prīvātum, ēgit. fortassē Maecēnas Octāviānō nōmen ‘Augustum’ dēdit.

 

Augustus etiam fundum in Aegyptō Maecēnātī dēdit! Maecēnas in fundō vīnum creābat.

 

Maecēnas erat patrōnus artium. quid est patrōnus? patrōnus saepe pecūniam poetīs artificibusque dat. Maecēnas pecūniam Vergiliō dēdit et Vergilius tunc ‘Aeneida’, carmen hērōicum, scrīpsit. 

 

Maecēnas voluit esse poēta, sed nōn erat bonus poēta.

 

Maecēnas mortuus est annō 8 BCE.