Aenēās
ōlim Venus erat dea superba, quod deōs cōgere poterat hominēs amāre. Juppiter ergō cōnsilium cēpit. Venus, dum prope montem Īdam errābat, pulchrum pāstōrem cōnspexit. pāstor erat hērōs nōmine Anchīsēs. statim Venus eum ex voluntāte Jovis dēsīderābat.
Venus, quae in fōrmam puellae pulchrae sē mūtāvit, Anchīsae appropinquāvit. Anchīsēs tamen timēbat, quod fōrma puellae erat dīvīna. sed Venus dīxit: "nōlī timēre! ego sum fīlia rēgis Otrēī, quī omnem Phrygiam regit. Mercurius mē ā templō Diānae abdūxit. ego volō esse uxor tua."
Anchīsēs, quī pulchritūdinī Veneris resistere nōn poterat, cōnsēnsit. mox fīlium nōmine Aenēās habuērunt. Aenēās erat fortis hērōs, quī in Trōiānō bellō pugnābat. Aenēās urbem fortissimē dēfendit. ipse etiam contrā Diomēdem pugnāvit, sed eum vincere nōn poterat. tum Venus fīlium suum ā proeliō abdūxit. sed tandem Trōia cecidit.
Aenēās cum mātris auxiliō ex Trōiā fūgit. patrem in umerīs ferēbat et fīlium Ascanium in manū dūcēbat, sed uxor sua Creūsa in ruīnā periit. Aenēās per mare et per terrās errābat, quod urbem novam petēbat. tandem in Ītaliam advēnit. rēx Latīnus Aenēae amīcus erat, sed Turnus, rēx Rutulōrum, bellum parāvit.
Aenēās post bellum magnum Turnum superāvit. fīliam rēgis Latīnī, Lāvīniam, in mātrimōnium dūxit. Aenēās et Trōiānī urbem Lāvīnium condidērunt. Ascanius, cui secundum nōmen est Jūlus, urbem nōmine Albam Longam condidit. ab hāc urbe Rōmulus et Remus vēnērunt. igitur hominēs dīcunt: "Aenēās erat pater Rōmānōrum."
Text originally written by Sean Minion, revised 7/26