Geminī

 

Graecī cum Trōiānīs bellum gessērunt et decimō annō Trōiam cēpērunt. multī Trōiānī, cum Aenēā, ex Asiā fūgērunt et post multōs labōrēs in Ītaliam vēnērunt.

 

ibī Trōiānī Latīnum, regem terrae, salutāvērunt. rēx Latīnus Trōiānōs accēpit et licuit Trōiānīs in urbe suā habitāre. Lāvīnia, fīlia Latīnī, Aenēan amābat sed Turnus, dux Rutiliī, Lāvīniam dēsīderāvit. Turnus regnāre Latium volēbat. mox Turnus contra Aenēan bellum gessit.

 

Aenēās Turnum in proeliō vīcit et dēīnde Latīnus Lāvīniam Aenēae in mātrimōnium dedit. Trōiānī tamen in Latiō nōn habitāvērunt sed urbem novum parvum condīdērunt: Aenēās urbem, ā nōmine uxōris, Lāvīnium appellāvit.

 

post mortem Aenēae, Ascanius regnāvit. Ascanius erat fīlius Aenēae. Ascanius tamen relīquit Lāvīnium et ipse condidit urbem novam sub Albānō monte. haec urbs erat Alba Longa.

 

postquam mortem Ascaniī, Silvius regnāvit. postquam mortem Silviī, multī aliī rēgēs regnāvērunt. tandem Procās erat rēx. Procās erat pater Numitōris atque Amūliī. Numitor, quī nātū maximus erat, regnāvit postquam mortem Procae. Amūlius erat iratus quod ille regnāre Albam Longam volēbat.

 

mox tamen, Amūlius contra fratrem Numitōrem pugnāvit et tunc Amūlius regnāvit Albam Longam. Amūlius fīliōs frātris necāvit et fēcit Rēam Silviam, fīliam frātris, in sacerdotem Vestālem. Vestālēs in villā prope templum Vestae habitābant et flammam in mediā urbe defendēbant. Vestālēs erant virginēs et nōn poterant maritōs habēre.

 

deus Mars Ream Silviam amāvit et mox Rea fīliōs geminōs habuit. Amūlius erat īrātus et nēcāvit multōs sacerdotēs. servī Amūliī cēpērunt puerōs et posuērunt eōs prope flūmen sed nōn in flumine. aqua flūminis erat alta et servī posuērunt in saccō in aquā prope rīpas fluminis. hoc flūmen erat Tiberis.

 

saccus, in quō servī puerōs posuērunt, hūc illūc fluitābat. mox tamen flūmen recēdēbat et puerī nunc in terrā erant. dēīnde lupa, quae erat sitiens, ex montibus descendit et ad flūmen ambulāvit. lupa puerōs invēnit et eōs linguā lambit. tunc lupa puerōs lacte aluit. puerī erant tutī.

 

mox tamen pastor Faustulus cum ovibus ambulābat. prope Tiberim erat cavus parvus et lupa puerōs Romulum Remumque in cavō portāvit. Faustulus invēnit puerōs prope cavum et eōs ad uxorem suam portāvit. uxor erat laeta quod filiōs habēre dēsīderat sed fīliōs habēre nōn poterat.

 

Amūlius tamen putāvit puerōs esse mortuōs.