Herculēs Nāscitur

 

olim Jūppiter multās fēminās amābat. Jūppiter multās fēminās cupiēbat. Jūppiter iam uxōrem, Junōnem, habuit sed tamen multās fēminās amābat.

 

unō diē, Jūppiter fēminam mortālem pulchram, Alcmēnam, spectābat. Jūppiter Alcmēnam cupiēbat sed Alcmēna erat uxor fidēlis et iam marītum habuit.

 

mox Jūppiter consilium cēpit et Alcmēnam dēcēpit. Jūppiter marītum Alcmēnae esse simulāvit! Jūnō erat īrātissima ob crīmen Jovis. sed Jūnō Jovem pūnīre nōn poterat. Jūnō tamen Alcmēnam pūnīre poterat. Alcmēnam pūnīre voluit quod Jūppiter eam amāvit.

 

Baby Hercules strangling a snake sent to kill him in his cradle (Roman marble, 2nd century CE, in the Capitoline Museums of Rome, Italy).Alcmēna fīlium habuit, nōmine Herculēs. Jūnō adhūc īrātissima. Jūnō tandem infantem Herculem necāre temptāvit sed nōn poterat. Jūnō duōs serpentēs ad infantem Herculem mīsit. Herculēs serpentēs rapuit et eōs strangulāvit. Herculēs perīculum nōn timēbat. Herculēs erat fortis!

 

mox Herculēs erat iuvenis fortis. Herculēs contrā multōs hostēs pugnāvit. Herculēs et uxōrem habuit. sibi nōmen erat Megara. Herculēs quoque fīliōs habuit et erat laetus. Jūnō Herculem spectābat et adhūc Herculem punīre voluit. Jūnō adhūc īrātissima erat quod Jūppiter Alcmēnam amāvit. Jūnō consilium cēpit.

 

Jūnō furōrem ad Herculem mīsit et Herculēs furōrem accēpit. uxōrem et fīliōs interfēcit. Herculēs tunc ad vātem in Delphīs fūgit quod Herculēs auxilium Apollinis voluit. vātēs Apollinī dīcere poterat. 

 All 12 labors of Heracles, Mosaic of Llíria (Valencia, Spain)

vātēs dīxit, "Herculēs, deī erunt īrātī quod familiam tuam necāvistī. ergo necesse est tibi duodecim labōrēs cōnficere. ad rēgem Eurystheum īre dēbēs. Eurystheus tibi labōrēs dabit." itaque Herculēs ad rēgem Eurystheum īit.