Creation

 George Frederic Watts - Chaos

in initiō erat ūna rēs in totō mundō. erat nullum mare, nulla terra, et nullum caelum. Graecī hanc ūnam rem “chaos” vocābant.

 

chaos erat magnum bellum inter multa elementa. erant elementa sōlis sed nullus sōl in caelō lūcēbat. erant elementa terrae sed nulla animalia in terrā ambulābant. erant elementa maris sed nullum mare erat circum terram.

 

erant elementa sōlis terraeque marisque sed omnia elementa erant mixta. 

 

tum deus maximus (aut nātūra), sēparāvit elementa terrae ab elementīs caelī et maris ā terrā.

 

Gāia, māterna terra, et Ūranus, paternum caelum, in mātrimōniō plūrimōs deōs creāvērunt. Gāia creāvit duodecim Tītānōs, sex deōs et sex deās. Sāturnus est minimus Tītānus. Graecī Sāturnum ‘Cronum’ vocābant. 

 

omnēs Tītānī sunt:

 

Ōceanus,

Coeus,

Crius,

Hyperīon,

Īapetus,

Thea,

Rhea,

Themis,

Mnēmosynē,

Phoēbē,

Tēthys,

et Sāturnus.

 

Gāia quoque alia monstra creāvērunt: cȳclōpēs et gigantēs.

 

cȳclōpēs erant fortissimī et fulmen regnābant, sed sōlum ūnum oculum habēbant.

 

erant trēs gigantēs quī centum bracchia et quinquāginta capita habēbant. 

 

Ūranus fīliōs timēbat. Gigantēs Ūranum ōdērunt, quod Ūranus fīliōs in Gāiam posuit. Gāia quoque erat īrāta. 

 

Sāturnus tamen erat ingeniōsus et matrī auxilium dedit. Sāturnus gladium cēpit et contrā Ūranum pugnāvit. Sāturnus Ūranum superāvit et tunc imperium habuit. deinde Sāturnus erat rex deōrum. Sāturnus caelum regnābat.