Mors Pallantis

 

Turnus exercitum māgnum collegit et ad Diomēdem nuntium mīsit. Diomēdes erat hērōs Graecus et contra Trōiānōs in Bellō Trōiānō pūgnāvit. Diomēdēs in Itāliā nunc habitābat et Trōiānī Diomēdem nōn delectābant. in epistulā, Turnus scripsit “fortasse vīs iterum bellum gerere contrā Trōiānōs? sunt Trōiānī in Italiā. Aenēās, dux Trōiānōrum, uxorem meam cēpit! adiuvā mē! contrā Aenēan pugnā!”

 

Diomēdes, fēssus bellō, Turnō dīxit, “minime. nōn iam contrā Trōiānōs pugnāre volō.”

 

Turnus erat tristis sed ad exercitum suum revēnit et ad Latium contendit.

 

Aenēās interim ad Evandrum iter fēcit. Evander erat rex Graecus et urbem “Pallantium” condit. Pallantium erat prope Rivum Tiberim et in futurō erit “Roma”. Evander ad Italiam deōs Graecōs, legēs Graecās, et litterās Graecās portābat. pater Evandrī patrem Aenēae sciit et eum in hospitiō accēpit. ergo in hospitiō Evander quoque Aenean accēpit.

 

Evander exercitum Aenēae dēdit. Evander quoque iussit filium suum adiuvāre Aenean. filius Evandrī erat Pallas. Aenēās erat laetus quod nunc novōs comitēs habuit. Venus Aenean spectābat et anxia erat. Aenēās arma optima nōn habuit. Venus ergo ad martium suum, Vulcanum, ambulāvit et iussit eum facere arma nova. Vulcanus uxorem suam amābat et arma nova facere constituit.

 

Vulcanus ad flammās ambulāvit et clipeum novum faciēbat. in clipeō erant multae picturae. picturae narrābant fabulās dē Rōmā. in picturīs sunt Lupa, Romulus, Remusque. in picturīs est Caesar. Caesar Galliam vicit et habet totum imperium. in picturīs est proeliumActium’. prope Actium (in Graeciā), Octavianus Marcum Antonium Cleopatramque vicit. Octavianus tunc totum imperium habuit et erat imperator optimus. in picturīs Rōma gloriam multam habuit.

 

Aenēās bellum gerere paratus est. Iuno, vidēns Aenēan, Īridem ad Turnum mīsit. Īris erat nuntia Iunonis. Īris ad Turnum in arcū colōrum iter fēcit. Īris dicit, “Turnē, tempus est. ī ad bellum!”

 

Turnus ad exercitum sē vertit et clāmat, “tempus est! īte ad bellum! necesse est nobis Aenēan nēcāre!”

 

exercitus Turnī laetē exclāmābant. Turnus rīsit. Iuno, omnia spectāns, quoque rīdēbat.


mox ambō exercitūs ad proelium contendērunt. Aenēās, Turnum spectāns, ad suum exercitum exclāmābant. Trōiānī et mīlitēs Evandrī Rutilianōs Latinōsque īnsultābant. Rutilianī et Latinī Trōiānōs quoque īnsultābant. Numanus, mīlēs Rutilianus, Trōiānīs appropinquāvit. dīxit, “Trōiānī! ad vōs rīdeō! nōn estis virōs Trōiānōs! vōs estis fēminās Trōiānās!”

 

Ascanius, fīlius Aenēae, erat iratus. dīxit, “Iuppiter, orō tē prō Trōiānīs. necesse est nobis Rutiliānōs vincere. necesse est nobis novam Trōiam condere.” Iuppiter, gloriam Ascaniī in futūrō vidēns, Ascaniō auxilium dat.

 

Ascanius arcum magnum sagittamque sumpsit. Ascanius sagittam ēmīsit et per caelum Iuppiter eam portābat. in caput Numanī sagitta trānsfīxit et Numanus ad terram cēcidit. Numanus erat mortuus. Rutilianī erant stupēfactī sed mox animōs suōs recuperābant. Aenēās, īnflātus ā gloriā Ascaniī, magnum clāmorem emīsit.

 

statim inter sē Trōiānī Rutilianīque pugnābant. multī Trōiānī Rutiliānōs multōs necāvērunt. multī Rutiliānī quoque Trōiānōs necāvērunt. Lausus, quī erat Rutiliānus, Pallantem īnsultābat. Lausus Pallantem nēcāre voluit quod Pallas multōs Rutilianōs in proeliō nēcāvit. Lausus et Pallas inter sē pugnābat et Turnus Lausō appropinquābat. Turnus Lausō auxilium dāre voluit.

 

Turnus dīxit, “Pallas! tē nēcābō! fortasse tuus pater adest? necesse est sibi mortem tuam spectāre!”

 

Pallas Herculī orābat, “adiuvā mē, ō herōs maxime!”

 

sed Herculēs Pallantem nōn adiuvāvit. Iuppiter Herculī dīxit, “filiī optime, nōn potēs Pallantem adiuvāre.” Herculēs erat tristis. Turnus hastam magnam iēcit et per caelum iter fēcit. hasta in caelō magnum sonum fēcit. in pectore Pallantis hasta trānsfīxit. ad terram Pallas cēcedit.

 

superbus victoriā, Turnus ad corpus Pallantis ambulāvit et balteum Pallantis cēpit.

 

Aenēās, omnia spectāns, nunc erat iratissimus! Aenēās nunc Turnum nēcāre voluit.

 

Word Count: 563