(Episode 18.2.b Mission Assist HUD)
>in forō Romānō, 121 BCE<
post orātionem vestram, "cum Recentiī dixissent, nihil profēcērunt verba eōrum!" clāmavit Sinistrus, simulāns sē timidum esse, cum turbae duae alia contrā aliam pugnāre inciperent.
nunc Gracchus etiam stat in rōstrīs, vehementer circumspectāns, cōnāns prīmum turbam plācāre, deinde urgēre ad pugnam. Sinistrus vōs dūcere incipit ad partem illam, contrā viam plūrimōrum hominum turbae, sed nunc aliēnum vīdistis: aliquō modō facillimē ambulāvit, quasī hominēs prō vōbīs nescientēs sē movērunt cum Sinistrus adveniret. cum multī fuissent, tamen viam Sinistrō aperuērunt--et, post parvum mōmentum, vidētis illōs vērum sē retrōrsus movēre.
cum ad rōstra advēnistis, Gracchus dē illīs dēscendit dēspērāns.
"tūne?" inquit Gracchus cum Sinistrum cōnspicit. "tū mihi dīxistī Lapidem nihil esse!"
"et nihil est," respondet Sinistrus.
"putāsne Lapidem nihil esse plūrimīs vītās hodiē perditūrīs cōnantibus lībertātem servāre?" rogat Gracchus.
"cuī est culpa illīus factī?" respondet Sinistrus.
Gracchus ad caelum manūs suās iacit. Sinistrus sē ad vōs vertit, et inquit "dīcite eī vōs!"
agendum: ad rogātiōnem respondē.