(Episode 19.2.a Mission Assist HUD)

>Eboracī, 81 CE<

 

monitūrī admīrātōrī Sullae, cōgitātis dē novissimīs mōmentīs:

 

Septimus vōs duxit ad castrum quod Agricolae tribūnus vōbīs indicaverat, quō intrāvistis. cōgitābatis quam fortūnātus essētis: vērē, non malum castrum erat: quamquam nihil inest, summum castrum tamen quod aliquid simile laqueārī fēcit super capitibus vestrīs quattuor aut quinque pedēs surrēxit--illud altius erat quam aliquae aedēs in quibus adfuistīs cum tōta rēs agere incēpissētis.

 

Septimus "agāmus" inquit "exemplum: post exemplum, eāmus ad Boreālem ab Eboracō, ubī Brigantēs dīcebant quid inventūrī essēmus." in hōc exemplō ludendum erat (sīc Sextus) quōmodo bellum inter Mīlitēs et Sociētātem vērē incēpisset. "omnia coepērunt dē Mariō Sullāque," dīxit.

 

habēbat medicāmina in palmā suā.

>Rōmae, 104 BCE<

 

hodiē Rōmānī triumphum celebrabant! vērē, nōn poterātis vidēre quid accideret, quod stābātis procul ā locō ubī sacrifīcia agenda sunt, inter Palatium et Esquilias. stābātis enim ubī (putābātis) Amphithēatrum Flāviānum, quod hodiē omnēs appellant "Colosseum,"aedificāvērunt, sed, certē, non aderat nunc.

 

maximus clāmor et strīdor sunt. clāmōrēs turbārum non tam clarī quam tubae legiōnāriōrum, sed plangōres captivōrum, quōs mīlitēs ad forum addūcunt, partem suam addunt, quae ventrēs vestrās volvēbant.

 

"ibī est!" clāmat admīrātor proximus vōbīs. "Marī! Marī! Marī! dīxit quid dēberēmus agere, et victōriam habēmus!" magnus currus quidem apprōpinquābat, sicut in pelliculīs, et crassus imperātor mediae aetatis gerens tegumen aureum est magnificus!

 

nunc, poterātis vidēre aliēnam figūram post currum, iam opertum est stercore ex turbā, quī certē est Iugurtha ipse adfictus vinculīs. aliquis clāmabat "cōgitābās quantum sanguinem Rōmānum fudisses atque quōmodo Rōmānōs vulnerāres atque quantam poenam egōmet darem, sed nunc in stercore es!" servāverantne stercus et portāvērunt ad triumphum?

 

puer rogābat quis esset proximus curruī. oculum eius plānē pulchrior altiorque quaestor traxit, quī iuxta Mariī currum ambulabat.

 

"est Cornelius Sulla," admīrātor respondit. "quam spem habet! Sulla! Sulla! scivitne quam amārēmus, cum inīmīcōs cecīderet?"

 

Sulla sē vertit ad clāmōrem et manum sustulit rēgāliter, in quā poterātis vidēre aliquid nitidum nitēns. turba insānit et "Sulla!" erat tōtus mundus brevī tempore.

 

Marium clāmor nōn delectābat.

 

nunc dēsinitis cōgitāre dē illīs mōmentīs, et cōgitātis dē praesentibus:

 

admīrātor vōbīs monendum est!

 

agendum: monē admīrātōrī.