(Episode 17.3.a Mission Assist HUD)
>aedēs parva prope aedēs magnās rēgiās Aquis Sulis, 81 CE<
"agīte," inquit Salvia, "prōcēdāmus, ac vidēamus illa quae futūra sunt."
aedēs magnās iterum intrātis, ubi strīdor apparet minor multō factus esse. rēx circumspectat; ubi vōs videt, inquit, "meī amicī, vōs invēnī! nōn vīdī locum ubi vōs celāvistis. conveniāmus, et verba inter nōs dīcāmus."
Tiberius vōbīs sē iungit. vultus rūbrēus est quod cōgnōscit in vestimentīs puerīlibus suam cōnsōbrīnam.
illō tamen tempore mīlitēs Rōmānī sē trūdunt per portās māgnas aedium. vultus rēgis īnfēlīx est, sed fīrmus. sē vertit ad vōs et inquit, "audīte diligenter. sīgniferum ad Eboracum portāvimus cōnantēs eum salvum servāre. Brigantēs ibi habitant, ac voluērunt nōbīs adiuvāre Regentibus loquentibus dē Rōmānīs, ubi dīvus Iulius prīmus Britanniam petiit.
“dīc haec verba unī ducī Brigantius: 'Brutus cupit rāmum suum habēre.' spērāmus Brigantēs iura recōgnōscere."
Tiberius attonitus apparet. Salvia inquit vōce profundā quae vērum virī vocī similis est, "dīc mihi quae sciātis dē cīvitātibus Britannōrum."
agendum: respondē.