(Episode 17.2.b Mission Assist HUD)
>in aedibus māgnīs vīllae rēgiae Aquārum Sulis, 81 CE<
iterum nunc in aedibus māgnīs stātis. potestis strīdōrem taediōsum audīre.
repentē cōnspicitis Rōmānum iuveniōrem quī stat paulum procul extrā turbam. hic iuvenis vōbīs manū sīgnum facit; apparet dēsīderāre quam māximē vōbīs aliquid dicere. rēgem relinquentēs, post iuvenem silentius quam mūrēs intrātis aedem minōrem prope aedēs sellae rēgiae.
"salvēte, ō Recentiī," inquit puella--et statim intelligitis iuvenem Salviam fīliam Salviī esse, in vestimentīs puerī. vōcem ēius audīvistis et nunc potuistis invenīre vērum ingenium ēius.
nēscitis dē cōnsiliīs: estne similis patrī? aut mātrī? est tamen aliquid in modō vōcis quod cogit vōs putāre Salviam ūnicam fēminam esse, et sē gerere nobilius quam patrem.
"mīlitēs patris meī sciunt mē aliēna cōnsilia semper facientem. vestimentīs hīs mē mutō in Publium prō Salviā stultā, nam illīs motūs patris dicō. pater mē putat stultissimam, sed optimum vōbīs est, nam possum vōbīs dicere Salvium coniūrāre vehementissimē contrā rēgem, et temptāre illum occīdere etsī cōnsilium hoc parvum nihil proficit.
“nōn dēbētis rēgem cōnservāre temptāre: necesse est dāre auxilium rēgī procul. potestis nuntium facillimē mittere Agricolae dē illīs quae accidunt, sī rēgem parvō tempore relinquitis."
agendum: dīc Salviae sī cōnsilium ēius tibi placet.