(Episode 17.1.b Mission Assist HUD)

>in aedibus māgnīs vīllae rēgiae Aquārum Sulis, 81 CE<

 

turba circum illud pōculum iam est, sed est nunc minōris strīdoris. aliquid quod Rōmānī agunt Tiberium distrahit.

 

Septimus cōnstituit aliam iānuam in pavīmentō aperīre. "dēbēmus" inquit "rēgem monēre dē omnibus periculīs cōgnitīs. melius est illud agere quam stulta acta dē pōculō."

 

iterum circumītis sellam rēgis, ac saltus in iānuam vōs portat ad. . .

>extrā murōs paene ruinosōs Carthāginis, 146 BCE<

 

imperātor Rōmānus, quem scītis Scīpiōnem Aemilianum dē Cūriā, adest. vultum trīstem habet. spectāculum horridum spectātis. urbs māgna ardet in flammīs ingēntibus, ac mīlitēs legiōnāriī flammās custōdiunt, et ventus agit flammās augentēs. acta, quae vidētis Rōmānōs agere, māximae saevitiae sunt; acta quae numquam dēsīderātis dīcere aut iterum vidēre.

 

"num adest?" rogat Scīpiō, cōnfūsus.

 

agendum: dīc aliquid Scīpiōnī quod eum cōgit dicere dē Lapide.