(Episode 17.1.a Mission Assist HUD)
>in aedibus māgnīs vīllae rēgiae Aquārum Sulis, 81 CE<
iterum adestis in rēgis aedibus. putātis turbam agitāre aliquās rēs dē quōdam pōculō regis, sed certī esse nōn potestis, nam vērum nōn potestis vidēre illa quae agunt. mīrābiliter tamen vidētis amīcum antīquum Tiberium Caecilium Iūcundum stantem prō sellā. quid agit ille hīc?
Tiberius vōs videt atque rīdēns vōbīs āgnitis appropinquat, vōsque cōmiter salutat.
"mē putō numquam vōs iterum visūrum esse, ō Recentii! sum laetus quod vōs salvōs estis. habēmus tamen nūllum tempus iūcunda inter nōs dīcentēs manēre! apparet mihi Salvium, cōnsilium malum captum, agere contrā rēgem Cogidubnum, sed nēsciō omnia quae agere temptat."
agendum: Tiberium rēgī commendā.