(Episode 16.3.a Mission Assist HUD)

>in vīllā rēgis Rēgnensium, 81 CE<

 

omnia perīculōsa apparent: Rōmānī mīlitēs celeriter vocāvērunt ferōcēs aliquōs mīlitēs, et potestis illōs extrā iānuam audīre.

 

Septimus inquit, "tempus est facere discessiōnem celerem," dūcitque vōs circum sellam ingentem rēgis veteris, ubi iānua aliēna, plēna tenebrīs, aperta est in pavīmentō sub pedibus vestris mīrābiliter.

 

rēx vetus inquit, "illud numquam ibi antea fuit."

 

"salī celeriter, domine!" lēniter inquit Septimus. ille rēxque saliunt. itaque vōs etiam salītis.

 

>in Curiā, Rōmae, 149 BCE<

 

adestis in Curiā, ubi senātus reī publicae Rōmānae sē congregat. in posteriōre stātis, post ūltimās sellās senātōrum. vir, quī apparet īrātus esse, ōrātiōnem habet. verba sua vērum clāmat, nōn dīcit, ad aliōs patrēs Senātūs dē rē aliquā quae viīs interest. loquēns contendit ad fīnem ōrātiōnis māximī strīdōris; deinde sē tenet tempore brevī.

 

pater cōnscrīptus prope vōs "expectāte illud" lēnī voce inquit.

 

ōrātor īrātus vultum tenebrōsum ostendit senātōribus omnibus, atque exclāmat quasi tonītrum "cēterum cēnseō Carthāginem esse dēlendam." rīdent senātōrēs omnēs, et manibus lēnibus plaudunt.

 

"vērum," inquit senātor prope vōs, "tempus sōlum breve est antequam Catō capiet illud quod dēsīderat, nōnne?"

 

rēx Cogidubnus tacitē stat omnia admīrāns.

 

agendum: docē Cogidubnum dē perīculō.