(Episode 16.1.a Mission Assist HUD)
>extrā vīllam rēgis in Aquīs Sulīs, regiōnis Rēgnensium, 81 CE<
stātis in aciē māgnae longitūdinis plēnā hominibus dēsīderantibus rēgem Cogidubnum vidēre. illī hominēs collocūtī sunt cum ministrō stante prae aciē.
Septimus indicat virum dīstinctum prope iānuam vīllae. "putō illum sacerdōtem esse Neptūnī Minervaeque. antea cum eō collocūtus sum. sī rēctē sciō, ille hīc adest quod dēsīderat rēgem beneficium rogāre: necesse est rēgī templum illius Noviomagī reparāre. antea cōnātus est rēgem rogāre, nunc iterum adest. sī aliquis aliquid scit dē Sīgniferō, est ille sacerdōs."
sacerdōs faciem superbam habet sed ille plānē odiōsus est quod sacerdōs plēbibus dicēbat. fortasse vult colloquium habēre cum aliquō quī potest bene dicere?
agendum: rogā sacerdōtem dē Sīgniferō