(Episode 15.2.b Mission Assist HUD)

>in vīllā Septimī, in Britanniā, 81 CE<

 

"putō," inquit Septimus, "TSTTium Sīgniferum verē habēre et fortasse nōtōs hominēs crēdere sīgniferum in Britanniā esse. plūs labōris est, sed necesse est nōbīs dīcere dē Salviō. rogō, 'cūr Salvius rēgī Cogidubnō māgnam partem mentis dat?' potestne Salvius invenīre sīgnifierum? potestne Societās? possuntne Mīlitēs? nēsciō."

 

Septimus vōs circumspectat. putās "parātīne Recentiī sunt? aliquidne difficile agere possunt?"

 

tandem inquit, "putō necesse esse vōs clam intrāre in praetōrium Salviī. antequam discēditis autem dēbēmus invenīre quam plūrima dē illō virō."

 

agendum: dīc Septimō omnia quae invenīre potēs dē Salviō.