(Episode 15.2.a Mission Assist HUD)
>in harēnīs<
Brutus suspīrat, et “sed illa iam procul sunt" inquit. "culpa nōn mihi est! māgna pars culpae fatīs meīs est! fāta mea valdē mala sunt, et fortūna mea malīgna est. habeō plūs dolōrum quam sufferre possum. atque egō iam numquam vir erō quī Lapidem habet."
"sed semper sciō locum," rīdet "ubi Lapis est!" dē tunicā capit rāmum, quī mīrābiliter nitet. rāmus longus est circā duobus pedibus. Brutus rāmum vōbīs sustinet, tenēns lēniter in palmā manūs dextrae.
"minimē!" inquit Brutus, nam vōs rāmum capere temptābātis (putābātis Brutum rāmum vōbīs dōnāre). "nōlīte tangere! nōlite movēre! spectāte sōlum!"
rāmus sē torquēre incipit. nūllus tamen ventus est. rāmus vōs terret, nam sē torquēt suā sponte, sine aliquō tactūs. ubi rāmus sē torsit multum, et pars ēius angustior indicat mare, vidētis ramum nitēre tempore brevī.
"hic rāmus SĪGNIFER est," inquit Brutus superbus. "somnium vīdī, et in somniō Minerva mihi iussit rāmum capere, et rāmum in Lapide tenēre. Minerva dīxit rāmum fāta fīliōrum meōrum servāre. ēgī nocte facta, illa quae Minerva mihi dīxit, et ecce SĪGNIFER semper indicat viam ad Lapidem. habeō nunc nihil ōdiī ad familiam meam, nam hunc sīgniferum habeō."
agendum: dic Brutō aliquid, quod SĪGNIFERŌ facere necesse est.